Alcfc12

 

Tra il 60 a. C. e il 30 a.C

Diodoro Siculo, Biblioteca, IV

Lib. IX, 1-3

(1) Ex Acrisi filia Danae et Iove natum ferunt Perseum

huic Andromeda, Cephei nata, Electrijonem peperit, ex

quo Euridjce, Pelopys filia, Alcmenem suscepit. Cum hac

per fallaciam Iuppiter concressus Herculem procreavit. Hoc

igitur modo totam generis radicem, quod utrumque parentem

attinet, ad maximum retulisse deorum perhibetur.

(2) Virtus ejus non tantum e facinoribus spestatur, verum

etiam, priusquam nasceretur, argumenta sui prodidit

nam dum Iuppiter cum Alcmena concubit, trigeminam

facit noctem, e temporis in procreationem insumti spatio

portendit, quanta procreatus roboris amplitutide sit

futurus.

(3) Coitum vero istum nequaquam ab amatoria

profectum cupiditate aiunt ut alias illi circa mulieres

accidit; sed gingendae ut plurimum sobolis causa. Ideo

quum legitimum hunc amplexum esse vellet, a violenta

sibi compressione temperans nec persuasione se

aliquid effecturum , ob singularem feminae castitatem,

sperans, dolo Alcmenem aggredit et deludit, dum per

omnia similitudinem Amphitryonis ementitur.