Marsfr15

1567

NATALE CONTI, Mythologiae, sive explicationum fabularum libri decem, Venetiis 1567, Lib. VI, Cap. XV, De Marsia

Marsyas quoque Phrygius tibicen ob similem huic temeritatem et petulantiem non leve supplicium subivit. Hic Thyagnidis fuit filius eius, qui primun omnium mortalium leges musicas ad laudes Deorum, quibus in solennitatis Greci usi sunt, accomodavit: qui Marsyas ausus est cum Apolline de tibiarum peritia contendere. Tabulati sunt hunc magna consuetudine com Cybele fuisse coniunctum, sed diu poste a pervagatum in Nysam civitatem a Dionysum, qui ibi regnabat eo tempore, pervenisse: ubi cum Apolline illic invento, qui cum ob alia multa preclara, tum ob inventam citharam, et artem pulsandae citharae magno in honore habebatur, ausus est contendere: cum ipse tibias à Minerva eiectas suscepisset ut aiunt, iisque inflandis cactus iam peritior sibi videretur. Apollinem igitur in certemen musices provocavi tea conditione, ut Victor victo quodcunque libuisset, imperaret, ut testatur Pausanias in Phocaicis. Idcirco manfit ea consuetudo postea in magne matriis sacrificiis, ut adessent illis etiam tibiae, ut ait Myrleanus Asclepiades. In eo certamine igitur cum Apollo cithara pulsasset, mox ore cantabat; at Marsyas tibiis inflandis tantum erat peritus, quare etiam victus poenas dedit suae temeritatis. Istud certamen commiflum fuisse non procul ab Apamia civitate iuxta lacum, in qui ad usum tibiarum optimi calami cignuntur, scriptum reliquit Strabo lib. 12 ex eo lacu dicuntur manare fontes Marsyae fluminis, cum Ovid. Lib. 6 Metam. Marsyam scribat fuisse ab Apolline in fluvium mutatum. Nam fama est apud eundem lacum tibias a Minerva fuisse inventas, quas cum illa inflaret, seque in lacu conspexisset, orisque turpitudinem vidiflet, et tumorem, illas abiecit, fecedite a me inquiens malae corporis depravationes, ut ait Athenaeus libro 14 has cum reperisset Marsyas, qui multò ante bella Troiana floruit, non solum inflavit, caeterosque illarum peritia antecelluit, sed etiam Doricae musicae postea, geminarumque tibiarum fuit inventor, sicut Amphion Lydiae, ut testatur Plut, in libro de musica. Fama est igitur Marsyam ubi cum Apolline decertans victus fuisset, de pino arbore propinqua fuisse suspensum, et excoriatum, ut testatur Nicander in his carminibus:

Saepius et lacrmas de pinu tristis ademit.

Marsyae, ubi Phoebus nudavit cortice membra.

(...) Quid per hanc fabulam significare voluerint antiqui, manifestum omnibus est arbitror, quoniam dictum fuit ad superborum, et nimis elatorum animorumdeprimendam temeritatem multas fabulas fuisse inventas, quibus etiam consolandis illis, qui molestiarum et camalitatum cumulis obruuntur, uti licet. Nam ut Deus in temerarios animadvertit, ita viros bonos aliqua calamitate oppressos adiuvat, quod et ispum per fabulas antiqui nobis tradiderunt.