Marsfr03

1493

RAFFAELE REGIO, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis  libri XV, Rusconi, Venezia 1493, (ed. consultata 1521), Lib. VI, fol. 75

Sic ubi nescio qs etc. Satirus nomine Marsias dum cum Apolline tibiis (tibus) contendit, quas Minerva invenisse (iuvenisse) proditur, per audaciam: quo Deo cedendu3 (cedenduque) non putaret suspensus a cute est nudatus tergore, quem nymphae ac Satyre, caeterique ruris incolae ita fletu prosecuti sunt: quod eius cantu carituri essent, ita ut lachrymis eorum lumen increverit, quod eius nomine in Phrygia Marsias prioribus nostris nuncupari videtur.

Exitium Satyri: calamitosum exitum. Marsias autem Satyrus fuit tibias inflandi adeo peritus ut cum Apolline certare sit ausus, quem superatum, indignatus Apollo pelle atque cute privavit. Ex eius vero corpore tantum defluxit sanguis, ut a terra exceptus in fluvium fuerit commutatus, qui a Satyri nomine Marsias fuit appellatus. Est autem Phrgiae fluvius in Meandrum labens.