Marsfr01

1474 ca.

MARSILIO FICINO, Commentarium in Convivium Platonis de amore, VIII, II

Socrates fuit verus amator et Cupidini similis

Incantator, fascinator, veneficus atque sophista. Nempe Alcibiades ait se magis Socraticis verbis quam Marsye Olympiique excellentium musicorum melodia mulceri. Demonem vero illi fuisse familiarem et accusatores sui et amici testantur. Sophistam quoque Socratem Aristophanes comicus apellavit atque etiam sui accusatores. Quippe cui equa esset hortandi et dehortandi facultas. Inter sapientiam et inscitiam medius. Cum omnes homines ignorantes sint, inquit Socrates, hoc ego tam a ceteris differo, quod meam ignorantiam non ignoro, cum alii prorsus ignorent. Ita erat inter sapientiam et ignorantiam medius, qui licet res ipsas nesciret, suam tamen ignorantiam cognoscebat.