Marsfm10

1340 ca.

BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, Lib. VI, Fab. XV

Tratto da: Petrus Berchorius, Ovidius Moralizatus, in Reductorium morale, Liber XV, Werkmateriaal uitgegeven door het Intituut voor Laat Latijn der Rijksuniversiteit, Utrecht 1962

Marsias quidam satyrus cum Apollinem de cantu contendit et se ei in cantu praetulit qui cum deo non cederet : nec in cantando debitam reverentiam exhibiret : indignatus Apollo excoriavit eum : et pellem ipsi abstulit ; et eum sic cruentatum reliquit: ita quod dii ruricolae et nimphae insequebantur marsiam flentes eo quod cantu eius essent carituri De sanguine autem eius et de lachrymis insequentium ortus est fluvius qui ex nomine eius marsia in phrygia nominatur. Sic vere accidit hodie quod quando marsias deus rupicola id est simplex homo non bene cantat ad voluntatem Apollinis id est non bene scit adulari divitibus vel eorum implere voluntatem sed potius cum eis vult contendere solent plerique tales apollines id est mkali superiores pellem substantiae temporalis eis auferre et tam ipsis quam amicis fendi materiam dare. Fatui sunt igitur qui cum divitibus contendunt; et qui contra eos cantando, id est allegando prevalere presumunt; sicut de multis apparet qui contra praelatos et principes se opponunt. Ideo dicitur Eccl. VIII Non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius. Et micheae III Comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt et ossa eorum confregerunt.