Marsfm08

1322-1323

GIOVANNI del VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, Lib. VI, 30

Testo tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, XXXIV, 1931, nuova serie IV, p. 72, n. 27

Trigesima est de Marsia excoriato. Nam per Palladem intellige artem rationis que aliquando inducit sophistam. Per ipsam sonare tibiam coram deis intellige ipsam uti sophismatibus coram sapientibus. Nam sicut tibia solum consistit in voce, ita qui sophista est solum vocalis. Et per ipsam dilatare genas intellige boatus quos faciunt sophiste. Sed per superos ridere intellegimus quod sapientes despiciunt tales. Sed ipsa descendit super Tritonem i. quod ars rationis ita spreta a sapientibus revertitur ad eternam cognitionem phylosophie naturalis s. phisice, et phylosophie moralis s. ethyce, et phylosophie rationalis se. logice. Et ibi videt deformitatem sophismatum. Tunc deficit ea. Sed Marsia accipiens tibiam et utens ea est homo sophista qui solum utitur fallaciis. Vult autem disputare cum Apolline i. cum sapiente. Sed Apollo devincit eum cithara i veris argumentis a corde procedentibus non cum vocibus, quod denotatur per citharam, que non consistit in voce, sed tenetur a latere sinistro super cor. Et excoriavit eum, et detexit fallacias suas per distractionem unde sibi apparuerunt viscera, quia tales dum sunt ita excoriati apparent quales sunt. Ideo convertitur in fluvium, quia verba illorum fluunt in modum aque. Possumus etiam intelligere per Marsiam contemnentem Apolinem illos qui utuntur alieis verbi set questionibus. Et quando accipiuntur illa verba a beo tunc remanent excoriati. Unde metrice d. e.:

 

Ventosos calamos ars se speculata refutat

Dum videt clusas intumuisse genas.

Excipit hos fatuus contra doctumque tumescit

Cui cithara cordis consonat apta manus.

Disputat ore sonans non e ratione sophista,

At sapiens imo pectore vera canit.

Doctor et indocti clamantis viscera nudat

Fit fluvius cuius verba repulsa fluunt.