1175
ARNOLFO d’ORLEANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, VI, 16
Testo tratto da: Ghisalberti F., Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, pp. 157-234
Marsia in flumen
Marsia cum Apolline disputans a eodem victus vivus excoriatus in fluvium sui nominis fuit mutatus. Allegoria. Marsia i. insipientia disputavit cum Apolline i. cum sapientia, sed confutata per sapientia fuit excoriata. Insipiens enim a sapiente sibi non potest cavere quin totum quod dicit probetur nichil valere. In fluvium dicitur esse mutatus vel ideo quia est fluvius eiusdem nominis vel ideo quia quamvis a sapientia confutata diu est insipientia, tamen adhuc fluit.