Marsfm05

XII sec. d.C.

MITOGRAFI VATICANI, III, 7

Tratto da: Scriptores rerum mythicarum latini tres Romae nuper reperti, edit ac scholiis illustravit G. H. Bode I/II, Georg Olms Verlagsbuchabdlung, Hildesheim 1968

III, 7. De Minerva etiam dicitur, quod tibias adinvenerit. Quibus quum in convivio deorum concinuisset, ejusque tumentes buccas dii omnes irrisissent, illa ad Tritoniam paludem pergens, in aqua faciem suam turpem speculata, tibias abjecit. Quibus repertis Marsyas canens, Apollinem ad certamen provocavit. Midam igitur regem judicem elegerunt, quem Apollo, quod injuste judicasset, asinis auribus dedecoravit. Is criminis sui notam tonsori tantum ostendit, ei, ut taceret, partem pollicens regni. Ille celare nequiens, nec palam proferre ausus, terram fodit, et in defosso rem dixit et operuit. In eodem loco calamus natus est, unde sibi pastor quidam fistulam fecit, quae percussa: rex, inquit, Midas asininas aures habet. Sic ergo Orpheus in theogonia scribit. A musicis haec reperta est fabula. Musici enim duos artis suae posuerunt ordines; terium deinde minoris valentiae adjecerunt: canticorum, citharizantium et tibizantium. Prima ergo est vox viva, quae in omnibus sibi musicis necessitatibus celerrime subvenit. Secunda est cithara, quaequum in multis vivam vocem aequiparate videatur, aliqua tamen non implet, quae viva vox potest. At vero tibia vix artis musicae partem extrema sufficit adimplere. De quinque enim symphoniis, quas viva vox vel cithara reddit, tibia vix unam et dimidiam perficit. Minerva itaque, id est aliqua persona sapiens, tibiarum nondum experta defectum, eas quidem adinvenit; quas tamen cognitas omnis doctus in musicis propter sonorum respuit paupertatem. Inflatas vero buccas dii risisse dicuntur, quia tibia ventose in musicis sonet, et artificiosae flexibilitatis vocum proprietate amissa, rem potius sibilet quam musice moduletur. Merito ergo eam nimio flatu perstrepentem, omnis qui in arte musica doctus est, ridet. Unde et Minerva, id est sapientia, exprobatam tibiam projicit, quam tamen Marsyas sumn. Marsyas enim stultus interpretatur, qui solus in arte musica tibiam praeponere voluit citharae; unde et cum porcina merito pingitur cauda.