Marsfm01

V-VI sec. d.C.

FULGENZIO, Mitologiarum libri tres, III, 9

Tratto da: Fabii Plancidis Fulgentii Mitologiarum Tres, in Opera, recensuit R. Helm, in aedibus B. G. Tebneri, Stutgart 1970

III, 9. Fabula Apollinis et Marsyae. Minerua ex osse tibias inuenit, de quibus cum in conuiuio deorum cecinisset eiusque tumentes buccas dii omnes inrisissent, illa ad Tritonam paludem pergens in aqua faciem suam speculata, dum turpia adiudicasset buccarum inflamina, tibias iecit. Quibus Marsyas repertis doctior factus Apollinem concertaturus de cantibus prouocauit. [Qui] sibi Midam regem iudicem deligunt. Quem Apollo, cur non recte iudicasset, asininis auribus deprauauit. Ille criminis sui notam tonsori tantum ostendit praecipiens ei ut, si crimen eius celaret, eum participem regni efficeret. Ille in terram fodiuit et secretum domini sui in defosso terrae dixit et operuit; in eodem loco calamus natus est, unde sibi pastor tibiam faciens – quae cum percutiebatur dicebat: Mida rex aures asininas habet, nihilominus quod ex terra conceperat [calamus canebat]. Unde et Petronius Arbiter ait:

‘Sic commissa uerens auidus reserare minister

fodit humum regisque latentes prodidit aures;

concepit nam terra sonum, calamique loquentes

inuenere Midam qualem conceperat index.’

Nunc ergo huius misticae fabulae interiorem cerebrum inquiramus. A musicis haec reperta est fabula, ut Orfeus in teogonia scribit; musici enim duos artis suae posuerunt ordines, tertium uero quasi ex necessitate adicientes, ut Ermes Trismegistus ait, id est: adomenon, psallomenon, aulumenon, hoc est: aut cantantium aut citharidiantium aut tibizantium. Prima ergo est uiua uox, quae sibi in omnibus musicis necessitatibus celerrima subuenit; potest enim et limmata subrigere et parallelos concordare et distonias mollire et ptongos iugare et ornare quilismata. Sequitur secunda cithara; quamuis enim de his rebus quas musici disafexis dicunt, sicut Mariandes scribit, multa de his faciat, tamen aliqua non implet quae uiua uox potest; limmata enim facta non erigit, quilismata in se catenata non implet. At uero tibia artis musicae partem extremam poterit adimplere. Cithara enim simfoniarum gradus habet quinque, secundum quod Pithagoras ait, dum numerorum arithmeticos modulos ad symphoniarum adduxisset concordiam; prima enim simphonia diapason, quod est in aritmeticis diplasion, quod nos in Latinis I ad II dicimus; secunda simphonia diapente, quod est in arithmeticis emiolius, quod nos Latine II ad III nuncupamus; tertia simphonia diatessaron, quod est in arithmeticis epitritus, id est III ad IV; quarta simphonia dicitur tonus, quod aput arithmeticos epocdous nuncupatur, aput nos V ad IV; et quoniam ultra arithmeticus ordo progredi non patitur propter nouenarium limitem, quia decimus alterius ordinis primus gradus est, contingit ergo ut habeat quintam simphoniam quae armonia nuncupatur, id est VIII ad IX; nullum enim ultra numerum coniunctiorem inuenies. Habet igitur musica partes septem, id est genera, diastemata, systemata, ptongos, tonos, metabolas et melopias; unde et Uirgilius in sexto ait:

‘Nec non Threicius longa cum ueste sacerdos

obloquitur numeris septem discrimina uocum.’

In arithmeticis enim quibus plenitudo formulae est ut etiam in geometricis, <in musicis> tonus. Uox uero habet gradus symphoniarum innumeros, quantum natura dotauerit ipsam uocem ut habeat arsis et thesis quas nos Latine elationes et deiectiones dicimus. Tibia uero uix unam et dimidiam perficit simphoniam; una enim simphonia quinque symphonias habet. Ergo post artem musicam Minerua repperit tibias, quas omnis doctus in musicis propter sonorum despuit paupertatem. Inflatas uero buccas ideo risisse dicuntur, quod tibia uentose in musicis sonet et idiomatum proprietate amissa sibilet potius rem quam enuntiet. Ideo illam iniuste sufflantem omnis quicumque est doctior ridet; unde se et Minerua, id est sapientia, exprobrans proicit; quas Marsyas adsumit. Marsyas enim Grece quasi morosis, id est stultus solus, qui in arte musica tibiam praeponere uoluit citharae; unde et cum porcina pingitur cauda. Sed his duobus certantibus Mida rex residet; Mida enim Grece quasi medenidon dicitur, quod nos Latine nihil sciens dicimus. Ideo etiam et asininis auribus dicitur, quia omnis discernendi ignarus nihil differt ab asino. Ob hanc rem etiam et seruum eius auriculas referunt prodidisse. Ingenium enim nostrum seruum habere debemus ad omnia quae uolumus obsequentem et nostra secreta celantem. Quod autem per cannam prodidit, ‘per fistulam gutturis’, ‘loquendo’ significat. Quod uero pastor audit, pastores sunt illi, qui aliena exculcando suptilius pascunt.