Marsfc37

Fine IV d.C.

SERVIO, Commentarii in Vergilii Aeneidos libros, III, 20;III, 359; IV, 58

Testo tratto da:

http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin////ptext?doc=Perseus%3Atext%3A1999.02.0053;layout=;query=commline%3D%231696;loc=3.357

III, 20. Quod autem de Libero patre diximus, haec causa est ut signum sit liberae civitatis; nam apud maiores aut stipendiariae erant, aut foederatae, aut liberae; sed in liberis civitatibus simulacrum Marsyae erat, qui in tutela liberi patris est.

III, 359.  Troivgena ac si diceret 'generose', ut alibi Dardanidae magni genus alto a sanguine divum. Sciendum tamen, sicut veteres auctores adfirmant, peritissimos auguriorum et Aeneam et plurimos fuisse Troianos. Non nulli autem dicunt a Marsya rege missos e Phrygia regnante Fauno, qui disciplinam auguriorum Italis ostenderunt. Ergo 'Troiugena' sine dubio auguriorum et divinationis peritus est.

IV, 58. Patrique Lyaeo: qui, ut supra diximus, apte urbibus libertatis est deus; unde etiam Marsyas, minister eius, civitatibus in foro positus, libertatis indicium est, qui erecta manu testatur nihil urbi desse.