Marsfc28

II sec. d.C.

PSEUDO PLUTARCHUS, Libellus de fluviorum et montium nominibus et de iis quae in illis inveniuntur, X, 1, Marsyas

In Geographi Graeci Minores, a cura di Carolus Müllerus, vol. II, Ed. Ambrosio Firmin Didot, Parigi 1861, pp. 649-650

X.1 Marsyas

Marsyas fluvius est Phrigiae juxta Celaenas urbem fluens; prius vocabantur Midae fons hac de causa. Midas Phrygium rex quum remotiora regionis loca circumiret et aquae penuria laboraret, pede pulsavit terram, e qua exortus est aureus latex. Verum quum aurea fluret aqua et ipse siti premeretur, afflictis civibus, Bacchum invocavit, qui exauditis ejus precibus, aquae copiam porrexit. Saturatis autem Phrygiis, Midas fluvium, qui ex hoc fonte fluebat, Midae fontem vocavit. Postea Marsyas mutato nomine dictus est hac de causa. Victo et excoriato ad Apolline Marsya, e fluente sanguini orti sunt satyri, et fluvius cognominis Marsyas, ut narrat Alexander Cornelius libro tertio Rerum Phrygiarum.