Prosfr15

1563

JOHANNES SPRENG, Metamorphoses Ovidii, Argumentis quidem soluta oratione, Enarrationibus autem & Allegorijs Elegiaco versu accuratissime expositae, V-VI

Testo tratto da: http://etext.virginia.edu/latin/ovid/ovidillust.html


Venus, Cupido, Pluto


Venus molesto ferens animo, quod et Diana, et Proserpina Cereris filia, numen suum coniugiique; foedera despicatui ducerent, Ditem (qui territus viribus Typhonis Aetnam moventis, cui a Diis subiectus erat, ab inferis eruperat) per Cupidinem filium suum conmovit, uti Proserpinam amore eius incensus, circa Aetnam montem flores, una cum Minerva atque; Diana legentem, raperet, eandemque; secum ad Orcum curru impositam aveheret.



ENARRATIO
Sic olim natum Venus et su fato uclucrom?,

O soboles nunquam non adamata mihi:

Arcum tende tuum, celeres impone sagittas,

(Numina nam telis victa domare potes,)

Inque; Dei pectus stygii fera spicula torque,

Nil laudis nostri foedus amoris habet:

Nos innupta quidem Pallas Dianaque; spernit,

Et proles Cereris virgo manere cupit.

Hanc igitur patruo Plutoni iunge puellam,

Illius et coeco vulnere corda feri.

Sic ait: inde puer matris citò iussa capescit,

Ditis et in pectus missa sagitta volat.

Hinc petitur stygio coniux Proserpina regi,

Formosaeque; Deum virginis urit amor.


ALLEGORIA
Hic Venus et mira depingitur arte Cupido,

Qui puer imperium totius orbis habet.

Omnibus (in terris) vigor est innatus amandi,

Aliger in pecudes et sua tela iacit.

Colligit humanum genus hic conservat et auget,

Legitimo saltem iure paretur amor.

Ergo naturae ductum non tollere fas est,

Foedera sacrati sunt veneranda tori.

Nemo quidem castam poterit traducere vitam,

Ni regat hunc constans aethereusque; pudor.

Viribus in nostris non est sita tanta potestas,

Id solum supera munus ab arce venit.

 

Pluto rapit Proserpinam

 

Cum Proserpina circa Aetnam montem flores, una cum Minerva atque Diana legeret, Pluton ipsam amore inflammatus furripuit: plaustro autem rapidissimo eam vehens, a Cyane nympha, quam dilexereat Anapus amnis, intercedente retardatus est. Incensus igitur ira Deus infernalis, sceptro terram perculsit, qua statim adaperta celerrimo cursu ad inferos cum amica devectus est. Cyanen verò in stagnum fui nominis transmutavit.

 

ENARRATIO

Haud procul Aetneo lacus est a monte profundus,

Cantus quo dulces plurimus edit olor.

Hoc itidem stagnum pulcherrima fylia coronat,

Graminea florum copia surgit humo.

Hic suaves postquam violas Proserpina carpit,

Et luco passim lilia grata legit.

Virginis accelerat Pluto vefanus amore,

Inque nemus curru praecepitante ruit:

Atque locat plaustro Cereris de sanguine natam,

Infernas repetens (venerat unde) domos.

Illa vocat comites, matremque miserrima poscit

Auxilium, stimulat sed Deus acer equos.

Et currus agitat celeres, precibusque movetur

Nil Cyanes: tellus ista recludit equos.

Inde viam Pluto pernix ad tartara sumit,

Et sua cum rapta coniuge regna subit. 

 

ALLEGORIA

Dicitur alma Ceres messem reperisse benignam,

Filia cui magno de Iove nata fuit:

Sed per eam tecte teneras intellige fruges,

Dulcia quae vitae sunt alimenta tuae.

Has pleno captant locuples et avarus hiatu,

(Tristia Plutonis qui simulacra gerunt.)

Pauperibus quoniam Cereris pia munera raptant,

Quando fames terras exitiosa premit,

Et sua frumentum spaciosa sub horrea condunt,

Saepe dat his inopi tempore foenus opes.