Prosfr08

1556

PIETRO VALERIANO, Hieroglyphica, sive de sacris Aegyptiorum aliarumque gentium litteris commentariorum libri LVIII, Basilea 1575, LIX


Caeli Aug. Curionis Hieroglyphicorum Commentariorum Liber Prior


Pluto


Occulta consilia.


Veteres cum consilia et cogitationes occultas esse debere significare volebant, Plutonem pingebant galeatum, et Proserpinam rapientem, tum quod subterranea, quoru Deus dicitur Pluto, lateant absconditaque sint: tum, quia raptus clam fiunt: tum denique, quod cum in capite consilij sedes esse putetur, galea illud tegens apte consiliorum occultationem significet.


Inferior vel minor potestas.


Eiusdem quoque Plutonis hieroglyphico, breve sceptru in manu eius ponentes, minorem inferioremve potestatem, ut eius qui alium maiorem principem agnoscit, innuebant: propterea quod pluto inferoru rex dicatur, et tamen Iovis imperio subiectus.