Prosfr06

1551

NATALE CONTI, Mythologiae, sive explicationis fabularum, Libri decem, Venezia 1551, (ed. consultata Sumptibus Ioannis de Tournes, 1653), II, 9; III, 16


De Plutone


[…]

Plutonem finxerunt antiqui in curru vehi atrotum equorum, ut testatur Ovidius libro Metamorph. Quinto:

 

Hanc metuens cladem tenebrosa fede tyrannus

Exierat: curruque atrorum invectus equorum

Ambibat Sicula cautus fundamina terra.

 

Attribuerunt claves Plutoni, quia non datur red tus eius regiam ingressis, cui deo narcissus et adianthus et cyparissus in coronas erant dicata, sicuti narcissus Parcis. Aiunt hunc deum aliquando graviter tulisse, quod solus omnium deorum coelibem et filiis carentem vitam traduceret, cum tanti imperii Deus esset, neque ullam inveniret quae sibi nuptui daretur: quippe cum et Iovis esset frater, et deorum omnium opulentissimus. Nulla enim dea illum ob deformitatem et obscuritatem regni maritum esse suum pati poterat. Ille igitur hac opinione, vel (ut verius dicam) hoc animi furore agitatus atrorum equorum currum conscendit, et in Siciliam pervenit. Ibi fortem Proserpinam Cereris filiam inter ceteras virgines flores colligentem visam adamavit, quippe cum omnes illas et forma et corporis elegantia antecelleret. Hanc igitur rapuit, et in curru ad fluuium Chomarum: inde ad sua regna, quae sub terris esse putantur, deportavit, ut testatur Pausanias in Corinthiacis, et Claudianus rem totam carmine elegantissimo complexius est.


De Proserpina


Proserpinam alij eandem esse voluerunt Hecaten; quam Daetam etiam vocarunt, uti scriptis Timosthenes: alij cum Hecaten è superioribus parentibus natam esse affirment, Cererem matrem Proserpinae fuisse contendunt, quae si è diversis parentibus natae sunt, eaedem certè esse non possunt. Hanc Cereris fuisse filiam declaravit Hesiodus in Theogonia:

 

Diustu hic Cereris lectum conscendit, ab illo

Nascitur amplexu Proserpina: quam rapit inde

Pluto, restituit matri sed Jupiter almus.

 

Apollodorus Atheniensis in primo libro, Iovis et Stygis filiam esse Proserpina tradidit. Scriptum reliquit Strabo libro et Valentiam, quae Hipponium olim dicebatur, civitatem esse Siciliae in loco amoenissimo, ubi florentissima prata esse consueverunt, quo in loco cum flores legeret Proserpina, à Plutone fuit rapta. Verum quoniam rem totam luculentissime expressit Cicero, et loci amoenitatem mirifice oratione pinxit, non gravabor ea ascrivere, quae sunt in actione sexta in Verrem ad hunc locum pertinentia: Vetus est haec opinio, ludices, quae constat ex antiquissimis Graecorum literis atque monimentis: insulam Siciliam totam esse Cereri et Liberae consecratam. Hoc cum caeterae gentes sic arbitrantur, tum ipsis Siculis tam persuasum est, ut animis eoru insitum, atque innatum esse videatur. Nam et natas esse has in his locis Deas, et fruges in ea terra repertas arbitrantur, et raptam esse Liberam, quam eandem Proserpinam vocant, ex Ennensium nemore: qui locus, quod in media est insula situs, umbilicus Siciliae nominatur. Quam cum investigare et conquirere Ceres vellet, dicitur inflammasse taedas iis ignibus, qui ex Aetnae vertice erumpunt: quas sibi cum ipsa praeferret, orbem omniu peragrasse terrarum. Enna autem, ubi ea, quae dico, gesta esse memorantur, est loco praescelto atque edito, quo in fummo est aequata agri planities, et aquae perennes: tota vero omni aditu circumcisa atque direpta est. Quam circa lacus, luciq; sunt plurimi, et lectissimi flores omni tempore anni: locus ut ipse raptum illum virginis, quem iam à pueris accepimus, declarare videatur. Etenim prope est spelunca quaedam conversa ad Aquilonem, infinita altitudine, qua Ditem patrem ferunt repente cum curru extitisse, abreptamqua ex eo loco virginem secum asportasse: ac subito non longe a Syracusis penetrasse sub terras, lacumque repente in eo loco extirisse, ubi usque ad hoc tempus Syracusani festos dies anniversarios agunt, celeberrimo virorum mulierumque conventu. Pausanias tamen in Atticis ait locum fuisse apud Cephisum amnem, cui nomen fuit Caprifico, unde fama est cum rapta Proserpina Orcum ad inferos descendisse. Idem in Corinthiacis inquit apud Chomarum fluuium septum fuisse è lapidibus, unde cum rapta Proserpina Pluto ad subterranea devenerit. Inde vero effectum est, ut cum omnes è Sicilia raptam Proserpinam putent, per Proserpinam Siculi, tanquam per familiare numen iurare consueuerint, ut est illud Aristophanis in Velpis: Sane per Proserpinam. Orpheus tamen in Argonauticis videtur significasse Proserpinam non in specu à Plutone, sed super mare latam fuisse um ita scribat:

 

Ut teneros olim carpens Proserpina flores.

Sit patrui decepta dolo, et portata frequentes

Per Sylvas, ut iunxit equos sua sub iuga Pluto

Terrificos, celeres, rapta ut Proserpina vasta est

Per dorsum portata maris, perque equoris undas.

 

Scriptum reliquit Sophoclis enarrator Proserpinam raptam fuisse a Plutone, cum narcissum colligeret, his verbis:

 

Nam vel antequam raperetur a Plutone, eo delectabatur. Aiunt igitur ipsam, cum narcissum colligeret raptam fuisse.

 

[…]

Atque cum nusquam Proserpina inveniretur a Cerere, dicta est demum ab Arethusa Nympha a Plutone rapta fuisse, et ad inferos deportata.

[…]

At nunc cur fabulas has finxerit, explicemus. Cicero libro secundo de Natura Deorum vim omnem terrenam scribit esse Plutoni patri dedicatam: qui et Pluto et Dis ideo vocatur fuit, quod omnia et recidant in terras, et oriantur è terris. Is igitur rapuit Proserpinam, quam frugum semen esse volunt, absconditamque quaeri à matre fingunt. Illa Cereris filia nominatur, quia femina quae iaciuntur, è praeteritis frugibus sunt exempta. At cur cum flores colligeret, fuit a Plutone rapta? Aut cur narcissu praecipue colligens? Quia per flores Siciliae fertilitatem et aëris temperiem demonstrarunt scriptores, quippe cum in Sicilia per omnes prope menses anni flores esse consueverint: sicut de Lusitania rescripsit Athenaeus lib. Octavo, quod ibi rosae ac violae per maius spatium trium mensium deesse non consueverunt.

[…]

Rapta esse dicitur in Sicilia, quod ea insula caeterarum omnium tritici feracissima sit, quae etiam horreum fuisse dicitur Romanorum. 

[...]

Qui igitur Lunam et Hecaten, et Proserpinam esse putarunt unam, illam sex menses apud inferos esse alterne dixerunt; quia tantundem sub terra, quantum supra terram Luna in toto anno commoretur. Physici praeterea ac Mythologi antiqui superius hemisphaerium, quod nos in colimus, Veneris appellatione coluerunt, inferius Proserpinam nominarunt: qua ratione Proserpinam a Plutone sub terram deportatam in fabulis tradiderunt atque de Proserpina fatis, nunc de Luna dicamus.