Prosfr05

1548

GREGORIO GIRALDI, De Deis gentium varia et Multiplex Historia, Libris Syntagmatibus XVII, Basilea, 1548 (ed. consultata Basilea, 1560), V, 177; VI, 197-200


Nymphae


[…]

Cyane nymphae nome, quae Proserpinae comes fuit, quam, ea rapta, nimio eius desiderio in fontem delituisse, testis est Ovid in Metamorph meminit eius et Claudianus. Lactantius grammaticus in 5 Theb comment hanc ab Anapo amatam tradit, et aliam recitat fabulam.


Proserpina

Proserpinae fabula notissima est ex Claudiani carmine, et Ovidii Metamorpheis Fastisque, atque ideo ab eius ego narratione supersedi: allegoriam tantum, quam ex Varrone D. Augustinus in septimo de Civitate dei affert, breviter recitabo. In Cereris, inquit, sacris praedicantur illa Eleusinia, quae apud Athenienses nobilissima fuerunt: de quibus Varro nihil interpretatur, nisi quod attinet ad frumentum, quod Ceres invenit: et ad Proserpinam, quam rapiente Orco prodidit. Et hanc ipsam dicit significare foecunditatem seminum: quae cum defuisset quodam tempore, eademque sterilitate terra moereret, exortam esse opinionem, quod filiam Cereris, id est ipsam foecunditatem, quae a proserpendo Proserpina dicta esset, Orcus abstulerat, et apud inferos detinuerat: quae res cum fuisset luctu publico celebrata, quia rursus eadem foecunditas rediit, Proserpina reddita, exortam esse laetitiam, et ex hoc ei solemnia instituta. dicit deinde multa in mysteriis eius tradi, quae nisi ad frugum inventionem non pertineant. haec Augustinus.

[…]
Libera etiam vocatur, ut in Libero dictum est. Sed M.T. Ciceronis verba hoc saltem loco afferam, ex sexta in Verrem actione. Vetus est, inquit, opinio (iudices) quae constat ex antiquissimis Graecorum literis atque monumentis, insulam Siciliam totam esse Cereri et Liberae consecratam. hoc enim caeterae gentes sic arbitrantur: tum ipsis Siculis tam persuasum est, ut animis eorum insitum atque innatum esse videatur. nam et natas esse in his terris deas, et fruges in ea terra primum repertas arbitrantur, et raptam esse Liberam, quam eandem Proserpinam vocant, ex Ennensium nemore. qui locus quod in media est insula situs, umbilicus Siciliae nominatur. Et haec totidem verbis Cicero.

[…]

Sane rapta etiam Proserpina cognominata est. Varie vero de loco legitur, in quo rapta sit. Plures ex Sicilia. Bacchylides ex Creta, Orpheus ex locis proprie Oceanum, Damias in convallibus, hoc est èn nàpais, ut Scholiis in Hesiodum legi. Pausanias vero in Corinthiis ait, a Lerna non longe, ubi fluvius Chimarus labitur, septum esse lapideum, in quo Proserpinam ferunt a Plutone raptam, ad inferos descendisse. alii septum hoc supra Megaram tradunt, quo in septo lucus, in quo arbores quidem aliae permultae, sed et olea et prìnos, quam ilicem plures interpretantur. quae ex eadem radice coortae credebantur.