1340 ca.
PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, V, 3, 4, 7
Tratto da: Petrus Berchorius, Ovidius Moralizatus, in Reductorium morale, Liber XV, Werkmateriaal uitgegeven door het Intituut voor Laat Latijn der Rijksuniversiteit, Utrecht 1962
Fabula III
Cum Typhoeus maximus gigas contra deos pugnaret: et ipsos de coelo expellere vellet dii contra eum prevalentes ad terram prostaverunt. Sed cum ipsum occidere non possent montes Trinacriae insulae quae est in Sicilia provincia super corpus eius locaverunt: ita quod mons Lilibeus super pedes eius: mons Pachinnus super sinistram manum: mons Pelorus super dexteram locati sint: mons vero Aethna super caput et faciem positus fuit. Et inde est quod ab illo tempore propter istius gigantis flatum de illo monte continuo ignis exit. Et Typhoeus ad huc vivens sub montibus saepe conatur pondus excutere. Unde Ovidius. Saepe remoliri luctatur pondera terrae: ita quod totam insulam Siciliae tremere faciat. Et ista est causa: ut ait Ovidius quod in Sicilia terrae motus saepissime solet esse. Per istum gigantem fortissimum intelligo animam humanam cuius proprium est velle coelum ascendere et istos deos de quibus inps. Dii gentium daemonia: pro viribus expugnare. Trinacria regio quae sic a tribus montibus denominatur signat mundum in quo sunt tres montes id est tria mundana bona scilicet divitiae: delitiae: et eminentiae. Igitur dico quod quando gigas Typhoeus id est fortis et constans animus cupit coelum ascendere et contra deos id est daemones praevalere ita: quod isti non possunt prima fronte eum per peccatum mortale occidere plaerunque contingit quod ad terram id est ad mundi negocia ipsum detrahunt: et quasi tribus montibus praedictis scilicet divitiis: delitiis: et honoribus ipsum premunt tantumque pondus negociorum mundi super ipsum ponunt: quod ipsum sub pondere obruunt et includunt. Et sic ascensum in coelum id est contemplationem et affectionem ipsi tollunt. Tren. III. Lapsa est in lacum vita mea posuerunt lapidem super me. Iste cum sit oppressus aliquando per sui consideratio nem sic se concutit quod aliquando terrae motum contritionis facit flatumque bonae locutionis et ferventis orationis aliquotiens emittit: et tamen negociis et divitiis oppressus a peccato non surgit: sed iterum in seipsum residens sub suo pondere requiescat. Sicut ad litteram videmus de multis divitibus qui quandoque de statu suo videntur cogitare et se velle de onere divitiarum liberare: Sed pondus divitiarum dimittere non possunt: et sic iterum succumbunt. Exemplum de illo cui Christus dixit. Mathei. XIX. Vade et vende universa quae habes etc. Vel dic quod tres montes signant tres concupiscentias: quarum pondus si hominem depresserit vix amplius ab ipsis se expediet. Ps. Iniquitates meae supergressae sunt caput meum.
Fabula IV
Cum Typhoeus gigas qui sub monte Aethna fingitur fuisse sepultus montem quadam die plus solito concussisset et terrae motum magnum fecisset: ita quod per apertionem terrae: per rimulam quandam aliquid de luce usque ad inferos penetrasset quae Plutonem et animas terruisset ipse Pluto rex Inferorum locum suum exiuit et in Siciliam venit: et si forte aliquid esset circa terrae conferiem dissipatum: vel circa regnum eius aliquid dissolutum diligentius circunspexit. Cum igitur tunc temporis Proserpina Cereris filia pulcherrima puella ad colligendum flores sub Aethna com sodalibus suis exisset: vidit eam Pluto et in eius exarsit amorem: ipsamque in curru suo nigro quem quattuor equi nigri trahebant per aera rapuit: et cum aqua Cyane sibi resisteret ipsam tridente percussit et ea divisa pertransiit. Et sic Proserpinam secum in Inferum purduxit et inferorum reginam effecit quia matrimonialiter sibi copulavit illam. Pluto est diabolus et rex et dominus tenebrarum Proserpina signat personam religiosam vel animam christianam quae Cereris: id est ecclesiae filia est spiritualis. Dico igitur quod gigas duplicis substantiae Christus sub terra: id est infra terram et humanam naturam reclusus per incarnationem: totum mundum concussit per praelationem et per fidem et devotionem Iuxta illud. Ag.secundo. Ego movebo coelum et terram Pluto rex inferorum videns concuti regnum suum timuit: et ne ipsum perderet circunspexit et attendit. Ista ergo est veritas quod Pluto diabolus videns Proserpinam animam scilicet circa flores mundi: id est bona temporalia: quae more florum fluunt plus debito per avaritiam occupatam: solet ipsam per diversa vitia rapere et in currum vitiorum quem quattuor equi nigri: id est quattuor malae affectio nes trahunt secum vehere et ad regnum inferni finaliter portare: et sibi eam tanquam coniugem copulare. Cui si Cyane: id est lachrymosa compunctio resistit: solet eam per tridentem triplicis concupiscentiae desiccare: et secum animam libere deportare. Constat enim quod postquam anima circa bona mundi per avariciam occupatur necesse est quod inde in currum volubilium affectionum involuatur: et quod a diabolo per diversa vitia deducatur et quod fons lachrymarum et aqua devotionis in h desiccetur et sic ad infernum libere de feratur. Ioel.primo. Exiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti id est virtutes animae peccatricis et desiccatae: id est cuiuslibet personae virtus: tunc ipso igne concupiscentiae consumitur quando in corde fontes lachrymarum et devotionis desiccantur.
Fabula VII
Ceres filiam suam Proserpinam in quadam domo minutissima sub Aethna concluserat: et quod vacaret lanificio praeceperat. Dea autem Venus ipsam quadam die secum ad colligendos flores duxit. Quam ubi Pluto vidit invidit et eam concupiscens rapuit et in domo sua defloravit. Sic dum puellae et potissimum sanctimoniales domum paternam vel domum religionis deserunt et stimulante Venere id est mentis lascivia ad flores colligendos id est ad mundi delectamenta spectacula et ludibria exterius ad mundum exeunt: saepe fit quod Pluto id est luxuriosi ipsas vel sponte vel violenter raptas ad domos proprias secum trahunt exemplo Helenae: quae viro absente ad Cytheream insulam ad festum Veneris causa solatii ivit. Quam paris ibi rapuit: et raptam in Troiam duxit exemplum habemus de dina. Gen. XXXIV. Quae dum egressa esset ad videndum mulieres regionis: a Sychen filio emor oppressa est.