1322-1323
GIOVANNI DEL VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, V, 14, 16
Testo tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, XXXIV, 1931
14. Quarta decima transmutatio est de Plutone rapiente Proserpinam. Cuius allegoria naturalis est nec inconveniens huic loco quia Ovidius introducit has Musas loqui, quorum est inquirere entitatem rerum. Unde per Plutonem hoc intelligo solum terre quod est infra corticem. Nam Pluto i. polutorum receptor. Sed per dominam Cererem intelligo humores ipsius terre. Vel per ipsam Cererem intelligi potest luna secundum aliam proprietatem. Nam Proserpina i. prope terram serpens. Modo luna serpit propius aliis planetis. Modo in estate humor ipsius terre capitur a solo terre, quia terra tunc remanet arida. Et hoc est quod Pluto rapit Proserpinam. Sed de Ciane dico quod bene est verum quod est quidam fons in longinquis partibus qui habet hanc proprietatem quod in estate quando humor terre descendit ad solum tunc decrescit aqua. Sed quia unumquodque appetit perfectionem suam, et perfectio fontis est esse plenum aque, ideo tunc videre raptum Proserpine. U. d. e.:
Pluto solum terre. Proserpina luna vel humor.
Cortex exterior dicitur esse Cerer.
Proxima telluri pre cunctis luna planetis
Filia dicatur quam prope serpit humi.
Tempus in estivum flammas ructante Typheo
Humor ab externis pergit ad antra soli.
Cinthia dum rapitur, Cyane fons excidit undis
Inde dolet casum deficientis aque.
16. Sextadecima est de Ciane ostendente zonam Proserpine. Cianes est quidam fons in Sicilia qui habet hanc proprietatem scilicet quod in estate, quando terra dessiccatur, scilicet quando Proserpina rapitur, ipse decrescit. Modo sicut apparet ad sensum quando aqua decrescit apparet signum circa fontem quousque fuerat. Et id signum est zona quam Ciane ostendit Cereri i.terre Proserpina i.de humore sibi rapto a Plutone. U. d. e.:
Dum Ciane rapti demonstrat signa liquoris
Cernitur in ripe margine lapsus aque.