Prosfm05

1175 ca.

ARNOLFO D’ORLÉANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, V, 8-9

Testo tratto da: Ghisalberti F., Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932


Proserpina in reginam infernalem


Ceres ipsa est terra et ita dicitur quasi creans res. Cuius filia dicitur luna quia ceteris inferior planetis propior est terris. Unde et Proserpina dicitur a pro et serpo, pis, quia prope terram serpit. Et ideo fingitur esse rapta ad inferos quia circulum habet inferiorem ceteris et aliquando non videtur.


Ciane in fontem sui nominis


Ciane nimpha Proserpinam rapi videns, dolens iura sui fontis violata, defluxit in aquam sui nominis lacrimando. Re vera quedam aqua est, ut ait Plinius de naturali historia, cuius natura est quod in augmento lune augetur in detrimento diminuitur. Rapta igitur luna ad inferos dolet se minui, tota siquidem aquarum leticia est esse magnas.