Prosfm03

VI sec. d.C.

LATTANZIO PLACIDO, Narrationes Fabularum Ovidianarum, V, 4

Testo tratto da: http://ovid.lib.virginia.edu/narrationes.html

 
Venus indignata, quod et Diana et Proserpina, Cereris filia, numen suum coniugiaque adspernarentur, Ditem, qui territus viribus Typhonis moventis Aetnam, cui subiectus a dis erat, cum ab inferis emersisset, inpulit in amorem, uti Proserpinam circa Pergum lacum Hennae flores legentem cum Minerva atque Diana raperet. qua capta, cum properanter curru fugeret, a Cyane nympha, quam dilexerat Anapis amnis, intercedente tardatus est. At ille incensus ira propter moram intercedentis relecto sceptro inter stagna discussit undam, praecepsque mari mersus Cyanen, quae currui obstiterat, in liquorem sui nominis vertit, cuius lacus contiguus Arethusae videtur.