Prosfm01

V-VI sec. d.C.

FABIO PLANCIADE FULGENZIO, Mitologiarum Libri Tres, I, 10-11

Testo tratto da: Fabii Plancidis Fulgentii Mitologiarum Tres, in Opera, recensuit R. Helm, in aedibus B. G. Teubneri, Stutgart 1970


Fabula de Proserpina


Plutoni quoque nuptam volunt Proserpinam, Cereris filiam; Ceres enim Grece gaudium dicitur; et ideo illam frumenti deam esse voluerunt, quod ubi plenitudo sit fructuum gaudia superabundent necesse est. Proserpinam vero quasi segetem voluerunt, id est terram radicibus proserpentem, unde et Ecate Grece dicitur; hecaton enim Grece centum sunt; et ideo illi hoc nomen inponunt, quia centuplatum seges proferat fructum.


Fabula Cereris


Hanc etiam mater cum lampadibus raptam inquirere dicitur, unde et lampadarum dies Cereri dedicatus est, illa vidilicet ratione quod hoc tempore cum lampadibus, id est cum solis fervore, seges ad metendum cum gaudio requiratur.