Johannes Spreng, Metamorphoses Ovidii, Argumentis quidem soluta oratione, Enarrationibus autem & Allegorijs Elegiaco versu accuratissime expositae, Francoforte 1563 (I ed.), IX, fabula VI, f. 212
Dryope in arborem
Lactantii Argumentum
Dryope Euryti filia, soror Ioles, Andremonis coniux, quam ante dilexerat Apollo, cum ad lacum Nymphis sacratum dona ferens, accederet, & ex arbore Loto (in quam Lotos Priapum fugiens, erat transfigurata) tantum decerperet, quo filiolum Amphionem secum adductum, oblectaret, confestim, quia sacræ arboris violatrix extiterat, trunco infixa adhæsit, & tota, nisi quod humana restabat facies, in arboris formam transmigravit.
Enarratio
Infelix Dryope coniux Andræmonis olim
pergit ad Oechalici littora curva lacus.
Infamemque sinu, qui non compleverat annum
gestat, ibi Nymphis sacrificare volens,
ad gelidum Lotos florescit aquatica stagnum,
Oechalis hinc animo gaudia plena capit.
Nescia fatorum decerpit ab arbore ramum
mater, quem nato porrigit alma suo.
Et quærit teneræ sic oblectamina proli,
gutta sed e niveo flore cruenta cadit.
Dumque sacros Dryope perdit non provida fructus,
hæret, & in trunci stipite fixa manet :
arboream recepit nam cortice cincta figuram,
læta tamen capitis forma prioris adest.
Concurrunt soror atque parens lugubria flentes
fata, sed auxilium nullus opemque tulit.
Illa diu vanos effundit in aera questus,
dum plane cortex omnia membra tegit.
Allegoria
Haud impune sacrum violavit fœmina lignum,
est gravis admissum pœna secuta scelus:
sic bona crudeles per fasque nefasque sacrata
qui rapiunt, tristi morte perire solent.
Quosque iuvat duro tenues ex osse medullas
sugere pauperibus, iudicis ira premit.
In miseros homines tandem vertantur ut ipsi,
omnis & illorum fama decusque ruat.
