Tisfr10

1563

JOHANN. POSTHII Germershemii, Tetrasticha in Ovidii Metam.lib.XV Quibus accesserunt Vergilij Solis figurae elegantiss. Et iam primum in lucem editae, 1563

 

Pyramus & Thisbe

Ad fontem Thisbe residens expectat amantem

Huc lea nocte boum sanguine sparsa venit.

Illa petens latebras velamina summa relinquit.

Quae madido lacerans inficit ore fera.

 

Pyrami & Thisbes miserandus exitus

Pyramus inveniens maculatam sanguine vestem,

Ipse sibi proprio perforat ense latus.

Hunc simul ac Thisbe videt, hic, ait, hic quoque mucro

Me perimat, quo tu vita perempta iaces.