Tisfr09

1563

JOHANNES SPRENG, Metamorphoses Ovidii, Argumentis quidem soluta oratione, Enarrationibus autem & Allegorijis Elegiaco versu accuratissime expositae, Francoforte 1563, IV, 47

Pyramus & Thisbe, I

Lactantii Argumentum

Pyramus & Thisbe, tam forma quam aetate pares, cum contiguis habitarent aedibus, per rima parietis saepe colloquentes, amoris fondamenta iacerunt. Tandem etiam inter se pacti sunt, ut matutino tempore ad monumentum Nini Regis, sub arbore Moro convenirent. Cum autem celerius Thisbe ad destinatum se reciperet locum, conspectu Laenae exterrita, abiecto amictu, in sylvam refugit: At fera a recenti preda ad fontem vicinum decurrens, vestem virginis relictam ore cruento laceravit.

 

Enarratio

Pyramus & Thisbe duo formosissima quondam

corpora contiguos incoluere lares.

Fixerat ex æquo flammata Cupidinis arcus

Pectora, parque; brevi tempore crevit amor.

Inter eos tedæ quoque; iura sacrata coissent,

legitimos patres at vetuere thoros.

Hinc magis atque; magis flagrans exæstuat ignis,

amborum nutu dant monumenta suo.

Vocis iter paries præbet diffissus utrinque;

Pyramus hac, illac stare puella solet.

Inde notant tempus, quo linquere tecta parentum,

Custodesque ; domus fallere (nocte) velint.

Pacta placent, abeunte die, prior inclyta Thisbe,

Arboris ad tumulum (quem statuere) venit.

Dum sedet ad fontem, trux advolat ecce leænae,

Cæde noua, siccam depositura sitim.

Mox fugit, hac visa linquers velamina virgo,

antraque; sylvarum tristis opaca subit:

interea vestem lea diripit ore cruento,

hinc oritur miseræ causa dolenda necis.

 

Allegoria

Hæc illegittimo merces debetur amori,

vincula coniugij sunt retinenda pij:

quae natis quoties cupiunt prohibere parentes,

in malatum soboles deterioravit.

Principio thalamos Deus ipse sacravit honestos,

hostis at est Sathanas ordinis huius atrox.

 

Phirami & Thisbes interitus, II

Lactantii argumentum

Post Thisbes abitum, Pyramus ad locum destinatum aliquanto ferius veniens, amictum sanguine conspersum reperit, existimans igitur eam a fera devoratam, sibi met ispi suo gladio mortem conspicit. Deinde Thisbe deposito metu ad eundem reversa locum, cum videret se causam necis adolescenti praebuisse, re diutius in macrore sola existerat, eodem ferro se transfixit, quorum cruore morus arbor aspersa albos fructus in sanguineum colorem convertit.

 

Enarratio

Dum virgo memorum caeco se condit in antro,

Pyramus ad fontem serius inde venit:

pulvere qui cernens vestigia fixa Leanae

Pallet, & attoniti signa pauoris habet.

Deinde videns Thysbes velamina tincta cruore

Unica nox, inquit, funus utrisque; feret.

Ipse nocens sateor, tete miseranda peremi,

et querulo plures edit ab ore sonos:

transfodit exuto tandem sua viscera ferro,

ae lethi propria fert sibi damna manu.

Anxia dehin virgo rediens, inquirit amantem,

ut narret Pyramo cuncta pericla suo.

Ad fontem invenis sed ubi deforme cadaver,

et pulsare solum membra cruenta, videt.

Maesta gemens alto ducit suspiria corde,

non ego, tristis ait, sola superstes ero.

Sed tecum vivens, tecum quoque, fata subibo,

haud sine te posthac lux mihi laeta datur:

dixit, & ambrosios manibus lacerata capillos,

sanguineo pectus perforat ense suum.

 

Allegoria

Depingit Sathanam, qui more Leonis oberrat,

Expandens rictus ista, Laenae tibi.

Nam rabida quos fauce noret, perquirit ubique:

Dirus & incautos fraude latente capit :

Quosque ; semel strinxit latro crudelis, ad Orcum

Deijcit, aeternae mortis ut ense cadant.