Tisfr01

1521

RAFFAELLO REGIO, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis libri XV cum integris ac emendatissimis Raphaelis Regii enerrationibus et reprehensione illarum ineptiarum: quibus ultimus. Quaternio primae editionis fuit inquinatus, IV, 3

Testo tratto dall’edizione del 1521, stampato a Venezia

An que po. al.Mori arboris est piphrasis Morus enim arbor poma primum quidem alba, deinde nigra

Pyrami ac Thisbes sanguine effecta ferri coepit. Nam Pyramus iuvenis et Thisbe puella cum domos contiguas haberent se mutuo amare coeperunt: cum autem se amplecti aliter non possent: egredi urbem ad constitutum locum decreverunt. Quo quidem cum prior pervenisset Thisbe, leaena illac transeunte perterrefacta in antrum vicinum confugit. Pyramus deinde adveniens cum velum: qd fugienti Thisbe e capite deciderat: cruentatum reperisse, eam putans a feris fuisse laceratam, gladio quem secum habebat sub moro arbore incubuit: cum antea candida fuissent. Thisbe āt ex antro egressa, cum Pyramum vulnere. confectum vidisset, codem se gladio confodit. Sane Pyramus non solum viri est proprium, sed etiam fluvii nomen, qui per angustias tauri montis in Ciliciam defertur. Thisbe quoque et mulieris et urbis est nomen: unde Thisbeus declinatur. Fabulae tertiae quarti libri argumentum.

(Pyramus et Thisbe etc. Pyram et Thisbe urbis Babylonie: quam Semiramis regina muro cinxerat: et aetate et forma pares, cum in propinquo habitarent: rima parietis: et colloquii et amoris initia inter se pignerati sunt. Constituerunt itaque ut a matutino ad monumentum Nini regis sub arbore morum convenirent ad amorem. Et cum celerius sub lucem Thisbe nacta occasionem ad destinatum locum venisset: cospectu leaenae exterrita adiactu amictu in silvam refugit. At fera a recenti praeda cum ad fontem vicinum tumulo sitiens decurreret, relictam vestem cruento ore laceravit. Post cuius discessum Pyramus cum ad eundeque venisset locum: et E amictum sanguine aspersum ivenisset :existimans a fera consumptam: ferro se sub arbore inter fecit. Deinde Thisbe deposito metu, cum ad eundem fuisse treversa locum: et comperisset se causam mortis adolescentis extitisse. Ne diutius dolori superesset, eodem ferro se traiecit quorum cruore morus arbor aspersa: quia spectaculi fuerat inspectrix: poma quae gerebat/alba/ inconscium vertit colorem.

Contiguas: se invicem tangentes. Semiramis: Nini Assyriorumque regis uxor fuit: magno mulier animo: que mortuo marito sexum mentita: ac se filium esse simulans successit: ac ut virum gestor gloria superaret, īnter ea que preclara gessit. Babylonem urbem condidit: cuius moenia ambitu trecenta stadia e sexaginta complectebantur: frequentibs turribus ac magnis ernata: ut Diodorus: ac fere historici e graeci e latini feribunt. Altam urbem: ad murorum ac aedium magnificentiam respexit: qua facile alias urbes Babylon superabat. Coctilibus muris: latericiis et coctis lapidibus constructis. Primosque gradus: primos amoris gradus visum e colloquium eè constat: reliqui vero sunt tactus, oscula, concub tus.

Taedae iure: nuptiarum ac legitimo iure. Sed vetuere patres: fatue quidem hoc esse dictum videtur. Si enim vetuere: quo modo vetare simul e lepide est dictum. Vetuerent enim ne

nuptiarum iure coirent: prohibere auteme non potuerunt ne animis: affectuque copularentur. Tenui rima subtili e parva scissura. Duxerat: contraxerat. Id vitium nulli: illa iqt rima a nulla unque fuerat ani adversa. Notatum: animadversum. Est autem ordo . O amantes primi vidistis id vitium nulli notatum per longa secula. Quod non sentit amor: parenthesis est rationem

continens: cur amantes primi rimam illam notarint. Inque vices fuerat: hoc est postquam vicissim suspiraverant. Quantum eravac si dicerent minimum erat: ut permitteres nos toto corpore copulari. Vel ad oscula dam da pateres: hoc est faltez aperiri tantum deberes: ut nos invicem osculari possemus, Vel: saltem. Sub nocte: circa nocte: avvenente nocte. Non pervenientia contra: hoc est quae ad alteram harem non perveniebant. Nocturnos ignes: stellas: qua Aurora adveniente auferri videntur. Pruinosas: pruina obrutas. Est autem pruina ros congelatus. Coiere: convenire.

Multa pri questi de parentibus fuis. Nocte silenti: media, quae intempesta dicitur:quod illo tempore omnia sileant animalia. Faller custodes: decipere ianuarum custodes: ianitores vocantur. Foribus: domib’, a parte enim totum intelligimus: Excedere: exir. Tecta: domos. Spatlantibus in magno agri spatio obambulantibus. Nam spatiari nihil aliud est (ut ait Macrobius) in spatio lati itineris obambulare. Ad busta Nini: ad sepulchrus Nini Assyriorum regis. Bustum autem proprie dicitur loc ‘: ubi cadavera comburebantur. Ardua: alta. Morus: morus autem arbor est: quae (ut scribit Plinius) serotino germinatu floret: nec nisi exacto frigore germinat: ob id dicta sapientissima arborum. Tarde, affectu exprimit amantium: quibus dies maxime longus videt: in cuius nocte convenire statuerunt. Praecipitatur aquis: in aquas Oceani: ex opinione aut vulgari haec dicunt. Neqz enim Sol in aquas descedit. Et aquis nox exit ab iisdem: ubi enim Sol occidit: inde nox videtur oriri. Versato: revoluto: hoc est aperta ianua. Adoperta que vultum: vultum copertum habens, necui forte obviaret, agnosceretur. Dictaque sub arbore: constituta. Audacez faciebat amor: causam reddit cur tam audax esset puella: ut noctu sola in agro resideret. Venit ecce recenti: Ecce adverbium semper fere aliquid repentini insperatique mali significat. Ut Virgilius. Ecce autem gemini a tenedo tranquilla per alta hoc aut E Ascanius notat: qui ait hoc proprium esse Ciceronis: ut in rebus improvidis hac particula ecce utatur. Oblita rictus: hoc est ora spumantia sanguine boum infecta habens. Depositura sitim: hoc est potatura in vicino fonte. Timido pede: trepidis ac festinantibus. Ut enim trepidum pro timido: sie timidum pro trepido eleganter ponitur. Ut lea: postqua leaena, utroque enim dicit modo. Compescuit: laceravit, serius egressus: fero tarde quidem significat: sed ita, ut post amissam opportunitatem aliquam fere ponatur.

Amictus velum, vestem, velum. E quibus illa: Thisbe, quam id circo evita dignissimam fuisse ait Pyramus: quia e promissis stetit, e longe ante se ad constitutum locum venit. Nostra noces anima est: animam pro vita saepe numero accipi notum est. Ego te miseranda peremi: se necis Thisbes quam a leaena dilaniatam putabat: Pyramus causam fuisse profitetur. Peremi: necavi: cum maximo autem affectum haec a Pyramo referunhtur. In loca plena metus: causam assignat Pyramus cur ipse interfecit Thisben. Qui iussi: quia ego iussi. est enim relatium causam exprimens. Nostrum divelite corpus: apostrophe ad leones a quibus Pyramus dilaceratam putabat Thisben. Sub hac rupe: sub hoc saxo: in hac spelunca. Propinqua enim spelunca erat in quam refugerat Thisbe. Sed timidi est optare necem: cum sibi vir fortis eam confiscat.

Pactae arboris: constitutae. Ferrum: ensem per metonymiam. Ex ferro namque enses conficiuntur. Emicat: exilit. Non aliter quo cum: pulchra similitudine ostendit poeta quo alte ex Pyrami vulnere sanguis exileret. Quam cum vitiato fistula plumbo: fistula per quam aqua deducitur: ex plumbo fere fieri consuerit: dicta que fistulae e tibiae similis sit. Vitiato plumbo: corrupto: fracto: Eiaculatur: longe elicit. Qui meta.

Atque ictibus aera rumpit: aquae emissione aerem penetrat. Arborei foetus: mora arboris illius fruct. Aspergine caedis: sanguinis aspersione. In atram faciem: inigram figuram. Madefactaque: que copula hoc loco proqua est accipicos. Causam.n.assignat cur mora ex albis purpurea fuerint effecta. Gestit: cupit. Utque locum: postqua locum inquit, e visam arboris figuram Thisbe cognoscit: tamen colore mororum, quae ex albis rubiconda fuerant effecta: redditur incerta. Pomi color: fructos mori arboris color ex albo in rubicundum transmutatus. Pomum autem generale nome est omnium fructuum: quicumque in arboribus nascuntur, sive molles, sive duros cortices habeant: quamvis quidam aliter sentiat. Haeret: dubitat an illa sit arbor sub qua paulo ante federat.

Tremebunda: palpitantia, pulsare: percutere. Nondum enim mortuus erat Pyramus. Petroque pedem tulit: retrocessit. Exhorruit: turbata en. Aequoris instarque: ad similitudinem maris. Instar autem indeclinabile nomen est: ac interdum ad similitudinem: interdum significat ad equiparationem, quamvis sine praepositione ponat. Virgiulius: instar montis equum divina Palladis arce aedificat. Quod fremit: strepit. Cum summum stringitur: quando in superficie raditur, ac leviter a vento attingitur. Claro plangore: magno eiulatu. In gelidis vultibus: in frigida facie Pyrami morientis. Supplevit: implevit. Quis temihi casus ademit: eripuit . Sub autem querelae maxime amanti convenientes. Erexit: extulit, aperuit. Recondidit: iterum condidit, et occultavit et clausit. Vesteque suam: velum suum quo deceptus Pyramus seipsum interfecerat. Ebur vacuum ense: idest eburneam vaginam ense carentem. Tua teman , inquit, amorque: te ipsum, inquit, ob amorem quo me profequebaris interfecisti. In unum: ad hoc unum, ut meipsam interficiam. In vulnera: ad vulnera mihi ipsi iferenda.

Revelli: separari. Certus amor: verus. Non invideatis: non prohibeatis nostri votis invidentes. Componi: condi, ac simul sepeliri. Pullos: nigros. Monumenta: memoriam. Gemini cruoris: sanguinis duoruque e Pyrami e Thisbes. Aptato mucrone: apposita cuspide. Sublimum pectus: ad infimaque pectoris partem. Ferro: ensi: quo seipsum pauloante tranfixerat Pyramus.

Vota: preces. Tetigere: commovere. Permaturuit: perfecte maturuit. Quodque ragis superest:

cinis e ossa rogis superesse solent.