1340 ca.
PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, IV, fo. Xxxvi
Testo tratto dall’edizione del 1962, di Utrech
At non alchitoe. In hoc.IIII.lib.Ovidius praemisso quod aliquae mulieres thebanae sacra Bacchi colebant & aliquae semper de quibus inferius dicetur temnebant narrat historiam quae magis videtur certa narratio quam fabulae compositio.Dicit enim quod pyramus erat Iuvenis pulcherrimus & tysbe iuvencula pulcherrima: qui in civitate babylonica in vicinis & contiguis domibus habitabant diligebantque se mirabiliter & quia aliter nequibant per unam parietis fissuram sibi inuicem colloquentes conceptus suos sibi mutuo exprimebant Igitur ut inuicem coniungi possent condixerunt inter se quod de paternis domibus nocte exirent & extra civitatem ad busta Nini sub quadam arbore mori quae illic erat gelido contermina fonti conuenirent: & ibi amoris sui negocium adimplerent Pacta placent & lux tarde discedere visa praecipitant aquis & aquis nox fugit ab iisdem Quid multis puella amore succensa: quam audacem faciebat amor: prima condictum pervenit ad tumulum Nini: dictaque sub arbore sedit. Et ecce leena sitim depositura praedictum venit ad fontem. Quam videns tysbe timore perterrita obscurum timido pede fugit in antrum ut ibi lateret. Fugienti igitur vitta seu peplum cecidit quam inuentam leena ore sanguinolento cruentavit tenuesque laniavit amictus. Cum ergo bibisset leena & in silvam rediisset pyramus tardius egressus ad fontem sub moro venit & vittam tisbes cruentatam inveniens existimavit eam a feris devoratam & sic occasione sui mortuam & consumptam. Condolens igitur & plangens. Una duos inquit nox perdit amantes. Haec & alia plura dicens quo erat accinctus dimisit in ilia ferrum Gladio quippe proprio se transfodit ita ut sanguis morientis exiens & alte iaculatus fructus mori qui albi erant nigrum verteret in colorem. Ovidius Made factaque sanguine radix purpureo tingit pendentia mora colore Tysbe autem excusso timore leenae quae iam recesserat ad fontem veniens: fructos arboris in nigrum mutatos admirans Et pyramum transfossum proprio gladio reperiens:& hoc amore sui factum fuisse comperiens: ense pyrami qui adhuc a caede tepebat se transfodit: & sic cum amico propriam vitam terminauit diis igitur reuelantibus fuerunt cogniti ita quod parentes ipsorum corpora in simul combusserunt & cineres in eandem urnam posuerunt: Ista historia potest allegari de passione & incarnatione christi. Pyramus est dei filius. Tysbe vero anima humana quae se principio multum dilexerunt et per caritatem & amorem coniungi inuicem decreverunt: sed quia dato quod essent vicini & quasi consimiles: eo quod ad imaginem dei factus est homo: quidam tamen paries id est peccatum adae: coniunctionem impediebat & ipsos abinuicem disiungebat. Ipsi autem per prophetas collloquentes condixerant per beatam incarnationem insimul coninvenire: & sub mori arbore id est sub cruce ad fontem baptismi & gratiae inuicem consentire. Sic igitur factum est quod ista puella anima propter leenam id est diabolum fontem gratiae adire non potuit sed adventum amici sui pyrami id est dei sub silentio expectauit. Abac.II. Si moram fecerit expecta eum quia veniens veniet & non tardabit. Iste igitur iuxta condictum finaliter ad nos venit & sub arbore crucis amore tysbes id est animae morti se exposuit itaque arborem ipsam videlicet crucem proprio sanguine cruentavit & colorem ipsius denigrauit. Et ideo tysbe id est fidelis anima debet per compassionem eius de passionis gladio se transfigere & eandem poenam mentaliter sustinere. Vel dic quod ista puella est virgo maria ad quamdei filius per incarnationem venit. E sub crucis arbori e mori voluit Ipsa vero per compassionem eius gladio se transfodit. Lu.II.tuam ipsius animam pertransibit gladius.