Tisfm07

1322-1323 ca.

GIOVANNI DEL VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, IV

Testo tratto da: F. Ghisalberti, Giovanni del Virgilio, espositore delle “Metamorfosi”, in "Il Giornale Dantesco" diretto da Luigi Pietrobono, vol. XXXIV, Nuova Serie IV, Annuario Dantesco 1931, Leo S. Olschki editore, Firenze 1933, pp. 1-110.

Quarta transmutatio est de moris que de albis versa sunt in nigra. Nam verum est quod morus

prius producit mora alba, deinde cum sunt matura efficiuntur nigra.

Moraliter ergo per hoc possumus notare quod in amore qui est dulcis in principio aliquando mors latet, quia ad ipsum sepe consequitur mors sicut consecutum fuit in istis duobus. U.v.:

Alba prius morus nigredine mora colorans

Signat quod dulci mors in amore latet.

Tincta suos fetus de sanguine mortis amantum,

Principio candet fine nigrescit arbor.