Tisfm05

1300 ca.

GESTA ROMANORUM, 231, 35

Testo tratto da: Gesta Romanorum, ed. Hermann Oesterley, Berlin 1872, p. 633.

Fuit quidam nomine pyramus, qui dilexit unam nobilem puellam et ipsa eum econverso. Qui libentissime confabulassent, sed prenimia custodia parentum nequaquam valebant. Sed puella locum juveni extra civitatem assignavit ad quem puella mane perrexit, in quo loco fuit fons aque. Contigit ergo ex casu quod leo venit et ipsa fugiens velum capitis sui dereliquit et leo maculavit velum sanguine bestie, quam leo apprehendit et mactavit. Post decessum leonis venit juvenis tendens ad prefatum locum fontis; ubi cum pannum sanguinolentum invenit putavit virginem esse a bestia interfectam. Extracto mucrone suo se ipsum interficiendo perforavit. Interim puella reversa ad fontem vidit juvenem perforatum; nimio pre dolore etiam se cum eodem mucrone necavit. Iste juvenis est dei filius qui videns genus humanum sanguinolentum et maculatum a leone i.e. dyabolo, qui hominem tenebat more i.e. potestate. Unde pars de ore leonis etc. Hic filius dei compatiens homini veniens in mundum fecit se necari, ut postea quelibet fidelis anima se mortificat jejuniis et bonis operibus ipsum diligendo.