XII sec. d.C.
MATTEO DI VENDÔME, Piramus et Tisbe
Testo tratto da: Piramus et Tisbe di Mathei Vindocinensis Opera, edidit F. Munari, vol. I, catalogo manoscritti, 1977, p. 164 ss.
Est amor ardoris species et causa cruoris,
Dum trahit insanus in sua fata manus.
Piramus et Tisbe duo sunt nec sunt duo: iungit
Ambos unus amor nec sinit esse duos.
Sunt duo nec duo sunt, quia mens est una duorum,
Una fides, unus spitirus, unus amor;
Esse duos prohibet amor unicus, una voluntas,
Et probat alteritas corporis esse duos.
Sunt duo, sunt unum:, sic sunt duo corpore, mente
Unum, sicque duos unicus unit amor.
Mente pares par forma beat, par gratia morum,
Par generis tutulus, par pietatis honor.
Sunt similes facies, salus discrimine sexus
Audet eos reliquis dispariare pares.
Piramus est preclarus avis, presignis honestis
Moribus atque puer nil puerile sapit;
Provecte non mentis eget: provectio sensus
Miratur teneros degenerare dies;
Non fastus vicium mores predatur honestos;
Tot bona nequicie non fremit ulla lues.
Est titulo morum Tisbe preclara, benigna
Alloquio, vultu florida, dives avis;
Nature fragilis impugnat crimina, sexum
Femina femineum degenerare facit.
Pronior in Venerem puerizia labitur annis:
Ius habeat in iuvenes imperialis Amor.
Hec iuvenem recolit, amat hunc et amatur, et una
Mens, victus fecit durius esse malum.
Est Tisbe minus hoc solo perfecta, sed evo,
Sed specie iuvenis esse coacta potest.
Causa fuere mali lascivia, victus, amice
Colloqium mentis contiguesque domus;
Iirritatus amor fit maior causa furoris,
Verbis nec rebus compiacente loco.
Crescit amor nec amor, ymmo furor, ymmo furorem
Excedit rabies non habitura modum.
Qua paries perfissus erat, scintillula rime (fol.92 r)
Blandos permittit ire, redire sonos.
Ad votum pia rima facit: largitur amori
Blandicias, risus, murmura, vocis iter.
Verba serunt, effectus abest; si verba sequatur
Res, fiet felix copula iustus amor.
Lege thori cupiunt iungi, sed dura parentum
Cura vetat fieri quod voluere duo.
Quod potere vetare, vetant; iganara vetari
Utitur arbitrio liberiore Venus;
Augmentatur amor vetitus nescitque teneri
Et vetitas gaudet amplificare vias.
Lux coniungit eos, nox separat; unio mentis
Diversi spacio temporis una manet.
Corpora, non animum nox noxia separat: instat,
Presentans quod abest, inviolatus amor.
Piramus augmentat Tisbes incendia: nocte
Absentem puerum sedula virgo videt;
Nocte videt quod abest; quod abest presentat amanti
Et videt in tenebris queque remota venus:
Nocte decus iuvenis recolit, pia verba, iuvente
Florem, cesariem, colla, labella, genas;
Que memorat, bona queque nocent: dum queque recurrit,
Anxietas geminat congeminata malum.
Non minus excruciat iuvenem prestancia Tisbes,
Os reseum,risus gratia, frontis honor;
Dum recolit Tisbes risus, decus oris, ocelli
Delicias, crines, colla, perire postest.
Ignis uterque pari sic flamma leditur: urit,
uritur; optatur, optat; amatur, amat.
Pensatur rabies rabie par, anxietate
Anxietas, ignis igne, furore furor.
Mane petunt rimam, voto solatia verbis
Pretendunt, rime basia blanda premunì.
Hinc iuvat, inde nocet: nocet irritando furorem,
Sed iuvat alloquium suspiciendo pium.
Non ingrata venit permessa licencia vocis:
Permittens risus, murmura rima iuvat;
Damnat vota locus: qui prestat murmura vocis (fol.92 v.)
Denigrat paries diminuitque bonum,
Ingenium mala sollicitant rebusque sinistris
Plenius anxietas ingeniosa sapit:
Se dolus egroto medicum pretendit amori,
Auxilium fraudis postulat egra Venus,
Et Veneri fraudis succurrit machina: noctis
Evolat ad latebras ingeniosa Venus.
Ut rebus miseris intersit gratia, nocte
Custodes statuunt anticipare suos;
Constituunt loca certa sibi, ne noctis euntes
Nubila perturbent multiplicesque vie:
Eligitur Nini tumulus, quem morus obumbrat
Ardua, poma gerens candida, fronde virens.
Alter ut alterius gressus expectet, amantes
Prestituunt placido murmure; pacta placent.
Sic Veneri parerer parant: hac fraude mederi,
Hac properant votis calliditate frui.
Tisbe prima suos custodes fallit et exit
Et tumulum pacta condicione petit.
Incomitata gradum carpit, gradientis amicum
Comodat in passus luna serena iubar.
Prima venit nec nocte timet fraudemque fidelis
Femina femineam deposuisse potest.
Resplendens splendore vitri facondia rivi
Graminea tenui murmure serpit humo.
Unguibus armatis venit hic fera pessima, vultu
Torva, cruenta boum sanguine, plena minis.
Ex facili mulier timet occursusque ferinos
Devitat fovee proximitate fruens;
Nox, lea visa, comes absens mala queque minantur:
Virgineos triplicant hec tria iuncta metus.
Accelerat, venit, accedit fera pessima, rivi
Impuro purum polluit ore decus;
Dum revocat saciata pedem, velamina Tisbes
Inventi, aspergit sanguine, sternit humi.
Serior egreditur, custodes fallit, amico
Passu nocturnum Piramus haurit iter;
Accelerat tumulumque petit, festinus hanelat,
Virgineosque putat anticipare gradus.
Dum loca pacta petit iuvenis, vestigia sculta (fol.93 r)
Pulvere precedunt, significata fere,
Procedit, Tibesque videt velamina sparsa
Sanguine; miratur, et notat ora timor;
Queque metus metuenda canit, peiora minatur
Et malus in dubiis esse propheta solet:
Coniectura metus mala, peior, pessima spondet
Illas virginei sanguinis esse notas.
Tisbes- nec Tisben – cernens velamina, crebos
Irruit in fletus, unguibus ora secat.
Credulitas fetina nocet: consuevit habere
Effectus fragiles inpetuosa manus.
Dum nescit vivam que vivit, fallitur, una
In sua fata reas audet habere manus:
Quem tulerat, vite penitralibus ingerit ensem,
Nec dubitat vite prodigus esse sue;
Sanguinis unda volat alternatoque colore
Primitus alba facit poma rubere cruor.
Ex caveis gressum maturat virgo, timorem
Optato iuveni commemorare parat.
Quem querit, reperit, videt et ridisse cruentum
Mesta dolet : subitus occupat ora tremor,
Expulsus subito color est pallore, ruborem
Legat in exilium multus in ore timor.
Dat gemitus, secat ungue genas, iuvenisque vigorem
Ut redimat, morti succubuisse iuvat.
Ignorat que causa mali, vultumque labellis
Percurrens crebris fletibus ora rigat.
Ut polluta videt sua tegmina sanguine, sentit
Se iuveni causas attribuisse necis.
Visa veste malum geminatur: femina tota
Defluit in lacrimas; non dolet, ymmo furrit.
Dampno dampna parat sectari, vulnere vulnus,
Mortem morte, manu mortificare manum.
Rore sinum replet, gemitu loca:“Pirame” clamat
Singultu voces impediente suas.
Restat adhuc iuveni vite scintillula: tollit
Mortis ab articolo lumina fidus amans;
Vite reliquias iuvenis producit, amatam
Ut videat; visa virgine vita fugit.
Visa morte dolet virgo, loacrimatur et ipsa (fol.93 v)
Vivere turpe putat; mors fugienda placet.
Esem mesta capit et iam moritura resolvit
Sic in votivas ultima verba preces:
“Quos mortis sociat modus unicum, unica causa,
Clades una, locus unicum, una dies,
Non disiungat eos tumulus; non audeat ulla,
Quos mors consociat, dissociare manus”.
Sic loquitur gladioque dolens incumbit ausa
Presumit dominam mortificare manus;
Iacturam geminans compensat funere funus;
Equatur pestis peste, cruore cruor.
Non fuit hec frusta votiva peticio Tisbes
Effectusque suos optinuere preces:
Sic vita, sic morte pares capiunt rogus, urna:
Urna capit cineres reliquiasque rogus.
Iam dictos elegos dictans elegia flevit,
Fletu flebilibus compaciente malis
Flendo legat lector: lacrimas lacrimabile triste
Tristiciam, fletum flebile poscit opus.