VI sec. d.C.
LATTANZIO PLACIDO, Narrationes fabularum Ovidianarum, liber IV, fab. III
III Pyrami et Thisbes cruor in arborem morum
Pyramus et Thisbe urbis Babyloniae, quam Semiramis // regina muro cinxerat, et aetate et forma pares, cum in propinquo habitarent, rima parietis et conloquii et amoris initia inter se pignerati sunt. constituerunt itaque, ut a matutino ad monumentum // Nini regis sub arborem, morum convenirent ad amorem. et cum celerius sub lucem Thisbe, nacta occasionem, ad destinatum locum venisset, conspectu leaenae exterrita abiecto amictu in silvam refugit. at fera a recenti praeda cum ad fontem vicinum tumulo sitiens decurreret, relictam vestem cruento ore laceravit. post cuius discessum // Pyramus cum eundem venisset locum et amictum sanguine adspersum invenisset, existimans a fera consumptam, ferro se sub arbore interfecit. deinde Thisbe deposito metu, cum eundem fuisset reversa locum et conperisset, se causam mortis adolescentis exstitisse, itaque, ne diutius dolori superesset, eodem ferro se traiecit. quorum cruore // morus arbor adspersa, quia foedissimi spectaculi fuerat inspectrix, poma, quae gerebat alba, in conscium vertit colorem.