IV sec. d.C.
SERVIO ONORATO, Commentario ai Carmina di Virgilio, VI, 22
Testo tratto da: Servio, Servii Grammatici qui feruntur in Vergilii Bucolica et Georgica commentarii, VI, 22, ed. G. Olms, Hildsheim 1961, p. 68
SANGUINES FRONTFM MORIS ET T.P. multi ob hoc dictum putant, quod robeus color deorum sit : unde et triumphantes facie miniata, et in Capitolio Iuppiter in quadrigis miniatus. et bene ‘ pingit ‘, non ‘inquinat’ ; nam iam vigilantem dixerat. sane fabula de moro talis est : Pyramus et Thisbe fuere ut forma pares, ita amore coniuncti : quos vicinos paries dividebat, cuius rima praestabat colloquium. cum amor crevisset ad cupiditatem, placuit ut utrique noctu extra domos procederent locumque coeundi statuerent ad arborem, quae ante erat albis fructuosa pomis. et cum prior venisset Thisbe ad locum, vidit leam. dum mortem fugit, vestem reliquit.in qua veste fera exercuit iram suam cruorisque ferae alicuius paulo ante occisae reliquit vestigia in pallio puellae.qua veste visa Pyramus cruentata, ratus interfectam esse Thisben, ob amorum ardorem se interfecit. quem praegressa e latebra ut vidit Thisbe exanimem, amplexa eius corpus se interfecit. Ex quorum cruore dicitur arbor infecta: nam quae ante gerebat poma alba, nunc sanguinea.