Medfr06

1560

GREGORIO GIRALDI, De Deis gentium varia et Multiplex Historia, Libris Syntagmatibus XVII. Per Joannem Oporinum, Basilea, 1560

SYNTAGMA V

Gorgones tres fuere sorones, Phorcynis filiae. Euryale, stheno & Medusa. quaru capita draconu squamis obsita fuisse dicutur, dentes maximi suum instar, item manus & alae quibus per aera ferri dicebantur, & in se intuentes in saxa vertere, ex tribus uerò Medusa mortalis fertur fuisse, ideoque à Perseo decollata: reliquie duae forores immortales Perseum nequiuere consequi,quod Orci galea obtectus, ut ait Hyginus, non cernebatur: hinc illae tadem eum persequi defiuere. Goegonas Seurius, in extrema Africae circa Atlan-tem montem fuisse scribit, unumque omnes oculum habuisse, quo inui-rentur. Serenus tamen ait, puellas eas fuisse unius pulchritudinis : quas cum uidissent adolescentes, stupore torbebant. Unde fingitur, quo’d si quis eas uidisset, uertebatur in lapidem. Harum allegorim in primo explicat Fulgentius,& eo subtilius Io. Zezes grammaticus in commentario in Hesiodum. sanè & Gorgonia Cyrenaici Pallada vocabant.