Medfm11

1340

BERCHORIUS, Metamorphosis Ovidiana moraliter explanata, Fab. XIII-XV

 

Fa. XIII

Gorgone fuerunt tres sorores scilicet stenio euriale et medusa: quae omnes tres unum tantum oculum habebant: et quando videre volebant ipsum alternatim mutuabant: erantque tante virttntis quod omnes qui videbant eas statim in lapides convertebantur. Igitur cum perseus esset iuvenis audax et strenuus missus est ad ista monstra quae serpentinae erant  similitudinis  occidenda qui contra periculum lapidificationis scucurii accepit: et usque ad monstrorum habitaculum ultra athlantem montem se contulit ubi circunquaque multos homines et feras lapificatas invenit. Et primo dum una sororum oculum communem alteri tradidit manum suam supposuit et oculum earum furatus est. Postea dum dormirent sorores locum et formam in scuto speculari conspexit: et sic ad eas occidendas: absque hoc quod eas respiceret se direxit. Ipsas igitur occidit et caput maioris secum tulit et inde multa mirabilia fecit. Ista serpentina monstra possunt signare malas et pulchras mulieres quae serpentinae id est maliciosae sunt naturae. Eccl. XXV. Non est caput nequius super caput colubri et brevis omnis malicia super maliciam mulieris. Iste enim unicum oculum habent id est unicum maliciae sensum : quem etiam una alteri commodat inquantum mulieres malicias una alteri communicant Prov. I. Marsupium sit unum omnium nostrum. Ipse enim videntes in lapides convertunt : quia ex visu et aspectu mulierum homines in lapides : id est insensibiles efficiuntur et prae stupore et temptatione quam concipiunt sensu debitae discretionis privantur : ita quod per mulieres multi homines et ferae id est sapientes et stulti lapidificati sunt. Iob. XXXVIII In similitudinem lapidis aquae durantur. Sed Perseus filius iovis : id est vir iustus filuis christi istas debet vincere : et contra earum malicias repugnare. Veruntamen quattuor sunt ipsi ad hoc necessaria antequam de ipsis valeat triumphare : quia scilicet debet habere scutum palladis quae est dea sapientiae id est sapientiam et discretionem : alas mercurii qui est deus volitans id est coelestium contemplationem : gladium falcatum id est verbum dei et orationem et super omnia quod ad istas mulieres non respiciat per complacentiam et delectationem : sed earum aspectum fugiat vitando peccati occasionem et quod solum formam et condirionem earum videat in scuto pallladis id est in scriptura quae est sapientiae scutum per librorum investigationem. Nam si homo discretionem coelestium contemplationem et intentam orationem habuerit et ab eis oculum averterit contra ipsas praevalere poterit : et caput malae intentionis ab eis auferre poterit : et ipsas forsan ad bonum convertet. Unde Eccl. IX. Averte faciem tuam a muliere compta : et ne dicircunspicias speciem alienam. Propter speciem mulieris multi perierunt : et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Vel dic quod Phorcus qui pater erat gorgonis qui interpretatur formans cogitationes est animus qui habet tres malas filias cogitationem : locutionem et operationem. Perseus homo fortis cum scuto palladis id est cum studio sapientiae potest eum vincere et se a malo opere a restringere et arcere. Alias vero  duas occidisse non legitur: quia scilicet mala cogitatio et mala locutio non faciliter superantur. Manus enim faciliter potest arceri cogitatio vero et locutio non possunt de facili cohiberi

 

Fa. XIIII

Medusa fuit pulcherrima inter tres sorores multorumque fuit spes invidiosa procorum: quam cum neptunus pelagi rector in templo deae palladis oppremeret aversa est pallas et castos aegide vultus texit ne videret turpitudinem eorum. Et ne hoc impune maneret in ea parte qua plus medusa placuerat : scilicet in capite punivit eam. Nam loco capillorum serpentes capiti eius inservit : et ipsi de serpentibus crines fecit. Ovidius. Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros. Pallas est divina sapientia cuius templum est religio vel ecclesia. Utinam ergo omnes gorgones : id est omnes male mulieres quae a neptunis nostris id est religionis et ecclesiasticis in templo religionis et ecclesiae vel in dominibus ecclesiasticis fornicantur : tali signo signarentur et crinitate serpentibus efficerentur.

Vel dic quod ex equo aliqua mala mulier extitit cum aliquo fornicata sit serpentibus id est diversis maliciis crinita ad decipiendum alios apta et ad attrahendum munera erudita. Gen. III. Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae.

 

Fa. XV

Perseus amputavit caput medusae quod erat serpentinum monstrum et homines in lapides convertebat et statim de sanguine eius natus est pegasus equus  scilicet alatus sive pennatus et alias in pedibus praemunitus. Super quem cum perseus ascendisset portavit eum per aera circunquaque. Perseus autem per lybiae deserta ubi non sunt homines voluit redire ne forte si quis medusae caput quod portabat aspicere ipsum in lapidem trasformaret. Cum igitur volando libycas supergrederetur arenas guttae sanguinis capitis gorgonis quod protabat in terram cadentes  in serpentes convertebantur. Et inde factum est quod lybia prae caeteris terris serpentibus repleretur : ut ait Ovidius.

Istud exponit fulgentius : dicit enim quod perseus occidit medusam de cuius sanguine natus est equus et ita statim quod aliquis facit aliquod notabile factum inde nascitur equus volucris portans eum id est fama quae ipsius et nomem et strenuitatem virtutis eius ad regiones remotas portat et more volucris cito volat. De virtute autem fama nascitur qua volante homo cognoscitur et poratur. II. Paral. XXVI Divulgatam est nomen eius scilicet oziae usque ad introitum aegypti propter crebras victorias. A capite autem homines lapidificantur quando aspicientes quod factum est prae admiratione et stupore insensibiles et immobiles efficiuntur. Veruntatem ex ipso capite serpentes id est vitia prodeunt quando ex virtute inanis gloria et superbia nascitur et procedit invidia aliorum quibus venenum perpetuae mortis propinantur. Deutero. VIII. Erat ibi serpens flatu adurens. Vel dic quod gorgoni est diabolus qui perindevotionem lapidificat peccatores. Perseus autem Christus qui mediante scuto palladis id est mediante carne virginis pennis mercurii id est virtute divinitatis gladio harpe id est tormento lanceae crucis superavit eum et caput id est potestatem  ipsi abstulit quando in inferno de eo triumphavit. Tandem vero super pegasum id est corpus glorificatum per resurrectionem acsendit cum quo in ascensione in paradisum volavit.ps. Ascendit super cherubin et volavit etc.