Medfm05

1175 ca.

ARNOLFO d’ORLEANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, IV, 18

Testo tratto da: F. Ghisalberti, Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, pp. 157-234

Gutte Gorgonis in serpentes

Gorgon potest appellari quilibet culture terre operam impendens a ge quod est terra et orge quod est cultura. Cuius gute id est proventus paulatim veniunt sicut paulatim stilant gute. Creant serpentes id est illum cuius est proventus. Facit ille proventus sibi animam applicare et in terram serpere. Quanto enim quisquis plus habet tanto plus desiderat et minime celestibus vacant.