Medfm04

XI-XII sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO II,  134, 135, 136

 

134 De Perseo

Sed postea Perseus a Polidecte rege ad interficiendam Gorgonam missus cum revertens resectum eius caput in mano volando portaret, avuum suum Acrisium obiesto sibi Gorgonis capite in saxum convertit

 

135 De Gorgonis

Gorgones tres fuerunt Stennio, Euriale, medusa filie Phorci regis et Getidinis nymphe uno invicem oculo utentes. Has si qis vidit, stupore statim in lapidem versus est. Serenus dicit tres puellas fuisse unus pulchritudinis quam cum vidissent adolescentes, stupore torpebant, unde fingitur si aliquis eas vidisset, in lapidem vertentur. Fuerunt autem locupletes nimis unde Gorgone dicuntur quasi terre cultrices, ghè enim terra, orgia cultura dicitur. Sed mortuo patre Medusa in regnum eius successit. Que cum propter pulchritudinem a pluribus peteretur in coniubium, Neptunum effugere non potuit, cum quo quia in templo Minerve concubuit, cum et prius se sibi propter forme Lactantiam preferret, crines eius a Minerva in serpentes sunt mutati ut que petita imprimis a pluribus procis esset, postea eosdem vultus deformitate terreret. Quam Perseus filius Jovis et Danae a Polidecte rege missus accepto a Minerva, ne a Gorgona posset videri, vitreo clippeo interceptoque imprimis Phorcidum lumine, que invicem custodiis, interfecit et exectum caput Palladi in pectore eius gestandum optulit, de cuius sanguine genus est serpentum procreatum. Utero autem eius equus Pegasus cum pennis exit, qui currens ad mortem Aonium Boeciae pede percussit terram et fontem Castaliam produxit qui et Pegasus vel Eliconius est appellatus Apollini et Musis consecratus de quo philosophi et poete finguntur bibere, nam poete quasi musarum sacerdotes sunt. Dicitur autem ideo Medusa serpentibuss crinita esse quia sororibus astutor erat, cuius caput Perseus abstulisse dicitur quia ipsam interfecit et substanciam abstulit, illuc volando venisse dicitur quia navibus venit.

 

136 Interpretatio eiusdem fabulae

Veritas autem ex integro sic se habet: Gorgo terror, primus quippe terror est mentem debilitat, secundus qui profundo quodam terrore mentem spargit, tercius qui non solum mentis verum etiam caliginem ingerit visus, unde et nomina accipiunt, Stennio debilitas, Euriale lata profunditas medusa oblivio. Hec nomina terrorem faciunt in hominibus. Que omnia Perseus occidit, Perseus enim grece virtus dicitur, quam cum auxilio Minerve interfecit, quia virtus auxiliatrice sapientiaa omnes terrores vincit. Huius autem caput fingintur in pectore Minerva habere, quod illic est omnis prudentia que confundit alios ac saxeos ac imperitos probat. De cuius semine natus est Pegasus, Pegasus enim fama dicitur quia omnia virtus superans famam sibi querit de quo potant poete quia in laudem virtutis videntes eam vincitricem prosiliunt