Medfc27

Metà III sec. a.C.

SERVIO, In vergilii carmina commentarii, VI

Insedit adeo irata, ut ante sacerdotem ibi Cassandram defenderet.

Nimbo effulgens nube divina. Est (enim) fulgidum lumen, quo deorum capita cinguntur: sic etiam pingi solet, alii ‘nimbum’ clavum transversum in veste extimant. Alii ‘limbo’ legunt, ut <IV, 137>. Sidoniam picto claydem circumdata limbo, et est pars vestis extrema, quae instita dicitur, ut Horatius quarum substtuta talos tegit instita veste. Gorgone saeva aut etiam per saevum Gorgonem fulgens, aut ipsa saeva terroreGorgonis. Sane Gorgones tres fuisse dicuntur, Stheno, Euryale, Medusa, quarum aspectus intuentes vertebat in lapides-hae autem mirae pulchritudinis fuisse dicuntur, et quisquis eas vidisset stupore defigebatur.ideo fictum est, quod in lapides mutarentur sed in fabula refert, Medusam mirae parsimoniae virginem fuisse, et ob hoc acceptam Minervae quae compressa a Neptuno Pegasum equum dicitur edidisse: quod posteaquam Minerva cognovit, eius caput dicitur amputasse et suo adfixisse pectori, eius tribuisse vim,ut quidquam vidisset muatret in saxum.

VI, 289

Gorgones hae Gorgones Phorci filiae tres fuerunt in extrema Africa circa Atlantem montem, quae omnes unum oculum habebant, quo invicem utebantur quarum nomina haec fuerunt Stheno, Euryale, Medusa, sed Medusa, erecta favore Neptuni, ansa est crines suos Minervae capillis praeferre: qua re indignata dea, crines eius in serpentes vertit eamque excidi a Perseo fecit luminibus orbatam fecitque ut quisquis caput eius vidisset verteretur in saxum, sed Perseus, Iovis et danae filuis, cum ad eam occidendam volaret, prae se scutum ferens speculi candore perlucidum, sicut Minerva monstraverat in umbra eius videt caput Gorgonae et ita aversus accedens id amputavit quod cum ad Polydectem regem pertulisset isque negaret id eius virtute confectum conspicium id regi fecit: cuius conspectu ille in saxum mutatus est, quod in Seripho insula hodieque ostenditur. Serenus tamen dicit poeta Gorgonas puellas fuisse unius pulchritudinis quas cum vidissent adulescentes, stupore torpebant: unde fingitur quod siquis eas vidisset, vertebatur in lapidem sane quidam dicunt versus alios hoc a poeta hoc loco relictos, qui ab eius emendatoribus sublati sint Gorgonis in medio portentum immondice medusae, viperae circum ora comae cui sibila torquent in famesque regent oculi, mentoque sub imo serpentum extremis nodantur vincula caudis.

Harpyaque aut iam mortuas intellige, aut secundum Platonem et alios simulacra, licet vivarum, illic fuisse: nam dicuntesse omnium rerum ideas quasdam, id est imagines, ad quarum similitudinem procreantur universa.hoc est quod in Statio Amphioraus Platoni dicit omnibus finitor rerum esse videris, mihi vero et dsator.harum autem simulacra bene apud inferos sunt, quae esse dicuntur et furiae. Tricorporis umbrae Eryli et Geryonis

VIII, 435

Aegidaque horriferam aegis proprie est munimentum pectoris aurem, habens in medio Gorgonis caput quod munimentum si in pectore numinis fuerit, aegis vocatur: si in pectore hominis, sicut in antiquis imperatorum statius videmus, lorica dicitur...436Squamis serpentum auroque polibant aegida horriferam aureis squamis serpentum certatim polibant.alii volunt re vera de cono serpentem dicere eum arena esse levigata..437Conexoque angues Gorgonis scilicet capiti..Ipsamque in pectore divae hoc est quae in pectore ponantur