Medfc25

II-III sec. d.C.

IGINO, Astronomica, II, 12, 1-2

 

Perseus. Hic nobilitas causa et quod inusitato genere concubitionis esset natus, ad sidera dicitur pervenisse qui missus a Polydecte Magnetis filio ad Gorgonas, a Mercurio, qui eum dilexisse existimatur, talaria et patesum accepit, praeterea galeam, qua indutus ex adverso non poterat videri. Itaque Graeci Aidos galeam dixerunt esse, non, ut quidam inscientissime interpretatur, eum Orci galea usum; quae res nemini docto potest probari. Fertur etiam a Vulcano falcem accepisse ex adamante factam, qua Medusam Gorgona interfecit; quod factum nemo conscripsit.

Sed, ut ait Aeschylus, tragediarum scriptor, in Phorcisi, Graecae fuerunt Gorgonum custodes; de quo in primo libro Genealogiarum scripsimus. Quae utraeque uno oculo usae existimantur, et ita suo quaeque tempore accepto oculo vigilias egisse. Hunc Perseus, una earum tradente, exceptum in paludem  Tritonida proiecit. Itaque custodibus excaecatis, facile Gorgona somno consopitam interfecit. Cuius caput Minerva in pectore dicitur habere conlocatum. Euhemerus quidem Gorgona a Minerva dicit interfactam; de qua allo tempore plura dicemus.