Andrfm06

1340 ca.

PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, Reductorium morale, liber XV, libro III, fab. 5-6

(Testo tratto dall’edizione del 1962, Utrecht )

 

Athlante in montem mutato Perseus cum equo suo ascendit aera et cum ab Hispania usque ad oppidum quoddam in Aethiopia venisset volando vidit in littore maris Andromedam virginem pulcherrimam unicam Cephei regis filiam et haeredem vinculis  ferreis ad cautes religatam a quodam monstro protinus deuo randam. Cuius monstri tanta erat magnitudo quod costa eius postea a tauro romam deportata. XC. cubitos longitudinis continebat. Mater enim puellae Caliope praetulerat se in pulchritudine deabus: quae indignatae filiam illam a belva illa devorandam condemnaverant propter quod rex et populus defleverunt eam. Perseus igitur descendens et puellae misertus: facto pacto quod sibi in uxorem daretur si eam a bestia liberaret contra horrendam bestiam pugnavit: eamque occidit et puellam duxit.

(...)

 Dic quod Perseus signat dei filium qui a principio Athlantem coelum portantem id est Luciferum coelum appetentem secundum illud Esaiae XIIII. In coelum conscendam super astra coeli exaltabo solium meum. Sedebo in monte testamenti: in lateribus aquilonis: ascendam super altitudinem nubium etc. In lapidem mutavit in quantum ipsum de coelo eiectum exclusa poenitentia via lapidum durum et obstinatum fecit qui tandem ab ipso aere ubi volavit id est ab altitudine paradisi respicens Andromedam nobilem puellam. Id est animam humanam quae scilicet regis coelestis haeres erat et tamen belvae marinae. Id est diabolo devoranda tradi condemnata erat propter peccatum matris suae quae diis voluit se comparare inquantum ad verbum diaboli divinitatem appetierat. Gen. III Eritis sicut dii etc. Ita quod vinculis peccatorum ligata in littore huius mundi devoratricem belvam expectabat. Et misertus est eius Perseus. id est Christus et eam per incarnationem descendens: et cum patre id est patriarchis et prophetis quod eam per fidem sibi matrimonialiter coniungeret pactum faciens pro ea liberanda contra belvam diabolum dimicavit et eam mediante crucis lancea liberavit.

(...)

Vel dic generaliter quod more Persei volantes per aera id est divites potentes in altis potestatibus constituti debent inferius ad miseros et oppressos per pietatem respicere et eos a suis tortoribus liberare. Prover. XXIIII. Erue eos qui ducuntur ad mortem.