1322-1323
Giovanni del Virgilio, Allegorie Librorum Ovidii Metamorphoseos a magistero Johanne de Virgilio prosaice ac metrice compilate, Liber IV, 27
Testo tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, XXXIV, 1931, nuova serie IV, p. 72, n. 27
Vigesima septima est de multiplicatione illorum coralium. Per quam intelligo multiplicationem vitiorum. Qui se tegantur, multiplicantur sicut coralia tecta in mari. Sed si manifestantur, evanescunt et non ulterius procedunt, sicut nec coralia extra mare. Unde dctum est:
Graminis in modum, passim radicibus actis,
Vimina coralii multiplicantur aquis
Sic nis depromas que serpunt cordibus imis 235
Crimina criminibus multiplicare sinis
Item per coralium potest haberi quod libet vicium, quia sicut coralium si sit in aere fit lapis, si vero sit in aqua fit vimen, ita vicium si sit conem sapiente fit lapis. Sed absconditum fit vimen. Unde dictum est:
Aere coralium lapidescit, vime in undis,
Sic vicium coram fit sapiente lapis
Liber V, 1
Prima allegoria iterum est de Perseo. Nam per Casiopem intelligo superbiam. Per Andromeden religatam intellige mentem rationalem que propter superbiam respuitur a deo et datur devoranda diabolo. Sed per Perseum intellige virtutem, que accipit mentem rationalem in suam uxorem, et liberat eam a diabolo cum pulcris verbis. Sed per Phineum intellige superbiam que est caput aliorum viciorum que insurrexit contra virtutem cum omnibus aliis viciis. Sed Perseus omnia interemit et saxificavit.
Unde dictum est:
Mens rationalis elate crimine carnis
Rapta deo monstris dilaceranda datur. 260
Ac sibi nubentem virtus evigilat illam
Demone confecto faminis ense sacri
Tempore sed leto virtutem frangere mentis
Crimina consurgunt principe ducta suo.
Hec secat eloquio virtus protecta sophie 265
Sed domat omne malum cognita cusa mali