IV o VI sec. d.C.
LATTANZIO PLACIDO, Narrationes fabularum quae in P.Ovidii Nasoni libri XV Metamorphoseon occurrunt
Testo tratto da: http://etext.lib.virginia.edu/latin/ovid/narrationes.html#bk64
Libro IV, Fabula XIX
Medusae crines in serpentes.
Perseus per Aethiopiam iter faciens, postquam Andromedan propter superbiam matris, quae se nympharum pulchritudini praetulerat, saxo alligatam ac marinae beluae obiectam vidit, captus specie eius exarsit pactusque a Cepheo et Cassiopia parentibus virginis, ut sibi matrimonio cederent, si beluam interemisset, voti itaque compos est factus. interfecto igitur monstro cupiens requiescere, ne caput Gorgonis laederet, virgulas lectas in litore subiecit.
Libro IV, Fabula XX
Nais nympha in pisces.
Et hae super induruerunt, ita ut adeptis radicibus sanguinei coloris mari ut arbusculae nascerentur, quae nomen haberent curalium Medusa Gorgo cum propter pulchritudinem a pluribus peteretur, coniugium Neptuni effugere non potuit. quae quod in templo Minervae cum eo concubuit, propter religionem loci, quam obtriverat, crines eius in serpentes ab eadem dea sunt mutati, ut, quae petita initio a plurimis procis esset, obiecta deformitate obvios in fugam verteret.