Andrfc12

I sec. d.C.

IGINO, De Astronomia, 2, 9

CEPHEUS. Hunc Euripides cum ceteris Phoenicis filium Aethiopum regem esse demonstravit, Andromedae patrem, quam ceto propositam notissimae historiae dixerunt. Hanc autem Perseum a periculo liberatam uxorem duxisse. Itaque ut totum genus eorum perpetuo maneret, ipsum quoque Cephea inter sidera superiores numerasse.

 

2, 10

CASSIEPIA. De hac Euripides et Sophocles et alii complures dixerunt, ut gloriata sit se forma Nereidas praestare. Pro quo facto inter sidera sedens in siliquastro constituta est. Quae propter impietatem, vertente se mundo, resupinato capite ferri videtur.

 

2, 11

ANDROMEDA. Haec dicitur Minervae beneficio inter sidera collocata, propter Persei virtutem, quod eam ceto propositam periculo liberarat. Nec enim ab ea minorem animi benevolentiam pro beneficio accepit. Nam neque pater Cepheus, neque Cassiepia mater ab ea potuerunt impetrare, quin parentes ac patriam relinquens Persea sequeretur. Sed de hac Euripides hoc eodem nomine fabulam commodissime scribit.

 

2, 12

PERSEUS. Hic nobilitatis causa et quod inusitato genere concubitionis esset natus, ad sidera dicitur pervenisse. Qui missus a Polydecte Magnetis filio ad Gorgonas, a Mercurio, qui eum dilexisse existimatur, talaria et petasum accepit; praeterea galeam, qua indutus ex adverso non poterat videri. Itaque Graeci Aidos galeam dixerunt esse, non ut quidam inscientissime interpretantur, eum Orci galeam usum; quae res nemini docto potest probari. Fertur etiam a Vulcano falcem accepisse ex adamante factam, qua Medusam Gorgona interfecit; quod factum nemo conscripsit. Sed ut ait Aeschylus tragoediarum scriptor in Phorcisi, Graeae fuerunt Gorgonum custodes; de quibus in primo libro Genealogiarum scripsimus. Quae utraeque uno oculo usae existimantur, et ita suo quaeque tempore accepto oculo vigilias egisse. Hunc Perseus, una earum tradente, exceptum in paludem Tritonidam proiecit. Itaque custodibus excaecatis, facile Gorgonam somno consopitam interfecit. Cuius caput Minerva in pectore dicitur habere collocatum. Euhemerus quidem Gorgonam a Minerva dicit interfectam; de quo alio tempore plura dicemus.

 

2, 17

EQUUS. Hunc Aratus et alii complures Pegasum, Neptuni et Medusae Gorgonis filium dixerunt; qui in Helicone Boeotiae monte ungula feriens saxum, fontem aperuit, qui ex eius nomine Hippocrene est appellatus. Alii dicunt, quo tempore Bellerophontes ad Proetum Abantis filium, Argiorum regem, devenerit, Antiam regis uxorem hospitis amore inductam, petisse ab eo, uti sibi copiam faceret, promittens ei coniugis regnum. Quod cum impetrare non potuisset, verita ne se ad regem criminaretur, occupat: eum sibi vim adferre voluisse Proeto dicit. Qui quod eum dilexerat, noluit ipse supplicium sumere, sed quod ei Pegasum equum esse sciebat, mittit eum ad Iobatem, Antiae patrem, quam alii Stheneboeam dixerunt, ut ille filiae pudicitiam defendens, Bellerophontem obiceret Chimaerae, quae eo tempore Lyciorum agros flamma vastabat. Unde victor effugiens, post fontis inventionem cum ad caelum contenderet evolare, neque longe iam abesset, despiciens ad terram, timore permotus decidit ibique perisse dicitur. Equus autem subvolasse et inter sidera ab Iove constitutus existimatur. Alii non criminatum ab Antia, sed ne saepius audiret quod nollet, aut precibus eius moveretur, profugisse Argis dixerunt. Euripides autem in Melanippa Melanippen, Chironis Centauri filiam, Thetin antea appellatam dicit. Quae cum aleretur in monte Pelio, et studium in venando maximum haberet, quodam tempore ab Aeolo Hellenis filio Iovis nepote persuasam concepisse; cumque iam partus adpropinquaret, profugisse in silvam, ne patri, cum virginem speraret, nepotem procreasse videretur. Itaque cum parens eam persequeretur, dicitur petisse a deorum potestate, ne pariens a patre conspiceretur. Quae deorum voluntate postquam peperit, in equam conversa, inter astra constituta. Nonnulli eam vatem dixerunt fuisse; sed quod deorum consilia hominibus sit enuntiare solita, in equam esse conversam. Callimachus autem ait, quod desierit venari et colere Dianam, in quam supra diximus speciem, eam Dianam convertisse. Haec dicitur etiam hac re non esse in conspectu Centauri, quem Chirona esse nonnulli dixerunt, et etiam dimidiam apparere, quod noluerit sciri se feminam esse.

 

2, 31

CETUS. De hoc dicitur quod a Neptuno sit missus, ut Andromedam interficeret, de qua ante diximus; sed quod a Perseo sit interfectus, propter inmanitatem corporis et illius virtutem inter sidera conlocatum.