Perfm03

Metà XIV sec. d.C.

Berchorius, Metamorphosis Ovidiana moraliter explanata

Fa.XIII

Acrisius rex cum danaen filiam pulcherrimam haberet timens adulteros ipsam in turri aenea inclusit. Iupiter vero se in pluviam auream mutavit et per tegulas domus in gremium virginis distillavit: & sic ipsam in specie auri impraegnavit et in ea perseum generavit. Pater vero praegnantem comperiens: ipsam in cista inclusit et in mare proiecit ista autem dum esset in archa filuim peperit et tandem vento in Italiam delatam: et a piscatore repertam piscator ipsam regi patriae paresentavi: qui matrem duxit et filuim nutriri fecit et civitatem ardeam fundavit quae postea Turni fuit. Ista puella postest figurare virginem gloriosam  quae in cista fidei custodita: ibi a Iove id est a spiritu sancto exstitit impraegnata & descendente pluvia aurea id est dei filio in gremium uteri virginalis perseum id est christum deum & hominem concepit. Ps. Descendit sicut pluvia in vellus. Pater repudiavit: fidemque ipsius refutavit. Rex aute,m Italicus id est populus gentilis ipsam cum filio recepit: & per fidem & caritatem sibi tenuit & adiunxit.ps. Populus quem non cognovi sevivit mihi.

Vel dic quod nullus potest mulierem custodire dum tamen pluvia aurea possit ad eam pertingere vel venire: quia si munera aurea super ipsam & super custodes eius pluant: ipsam actualiter impraegnabunt nullaque clausura  in contrarium  suffragabitur. Propter hoc bene dicit theofrastus quod nulla mulier custodiri debet cum bona non debeat & mala  non possit. Vel dic quod iupiter est mundus qui mediante auro id est animam peccatricem corrumpit: ita quod pater eius diabolus ipsam in cista malae consuetudinis includit & per mare  fluxibilis vitae ipsam  vagabundam dimittit. Piscatores tamen id est praedicatores reperiunt ipsam et regi suo id est Christo ipsam per poenitaentiam conversam praesentam qui ipsam tamquam propriam diligit et custodit.ps. Offerentur regi virgines post eam