Perfm01

X-XI sec. d.C.

Mitografo Vaticano I.  156. 157

 Acrisius et danae.

 

Acrisius, rex Argivorum, filiam nomine Danaen habuit

mirae elegantiae. Ex cujus prole quum se oraculo perire

posse cognovisset, aeneamturrim fecit, et filiam suam intra

clausit, crebis excubiis eam custodiri praecipiens. Tunc

in aurem Juppiter imbrem mutatus, cu mea rem habuit,

per tectum delapsus in gremium virginis. Ex quo connubio

Perseus dicitur esse natus. Unde Terentius: Deum clan-

Culum venisse per impluvium; factum fucum mulieri.

Ideo autem in aurem imbrem mutatus dicitur, quia auro

custodes corrupit, et sic cum ea cubitavit. Quum pater ipsius

eam gravidam esse comperisset , navi imposuit, ut iret , quo

fors tulisset. Deorum  autem miseratione ad loca tuta, sci-

licet ad Italiam, delata, inventa est a piscatore Perseo, et

illic enixa puerum, Perseum nominavit.