1342-1350
PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, III, Fab. IX
Mineides fuerunt tres sorores quae festa bacchi contemnebant nec ea celebrare volebant sed telas suas faciebant. Et ideo subito telae earum et instrumenta texoria mutatae sunt in vites et haederas et dictae sorores conversae sunt in vespertiliones. Unde Ovidius coepere virescere telae Inique hederae faciem pendens frondescere vestis. Pars abit in vites et quae modo fila fuere: Palmite mutantus: de stamine pampinus exit et de vespertilionibus. Lucemque perosae: nocte volant seroque tenent a vespere nomen. Applica contra quosdam qui in principio non curant de baccho vel de vite qui finaliter assuefacti ebriosi fiunt ita quod telas id est possessiones in vites et in vinum convertunt et in vinis quicquid habent exponunt. Ipsi etiam vespertiliones fiunt inquantum quandoque fit quod prae verecundia postquam omnia consumpserit de nocte et occulte fugiunt et recedunt et more vespertilionum de die id est de praesentia vicinorum apparere verentur.