1322-1323
GIOVANNI del VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, Liber III, 8-9
Testo tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, XXXIV, 1931, nuova serie IV, p. 57, n. 14
Quarta decima transmutatio est de Mineidibus in respertiliones quod debet sic intelligi. Nam ipse erant bone potatrices. Unde per telam et stamina et fila mutata in vites intelligendum est quod vendebant illud quod filabant vel texwbant ut possent bibere. Sic quod eis inebriantis videbatur domus esse plena timpanis et feris ut contigit ebriis. Unde tandem consumptis suis bonis nocte pre verecunda abierunt. Unde dictum est eas esse conversas in vespertilliones. De quibus dictum est:
Dum consumpsissent Mineides omnia vino
Stamina, de patria nocte volasse ferunt.