1175 ca.
ARNOLFO d’ORLEANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, IV, 14
Testo tratto da: F. Ghisalberti, Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, pp. 157-234
Mineides thebane in vespertiliones tele mineidum in vineas et hederas
Mineides filie Minei quia Bacum semper spreverunt ipse mutate sunt in aves et tele earum in vineas vel hederas. Re vera fuerunt optime potatrices, que spernebant Bachum dicentes Bachum minime posse nocere. Unde Bachum contemptus telas earum in vineas id est pro vino et vineis vendi fecit. Vel quia hedere ad modum vinearum serpunt, dicuntur mutate esse in hederas. Ipse vero in aves, quia venditis omnibus que habebant, a patria sua exulantes auffugerunt. Sed in vespertiliones pocius quam in alias aves mutate sunt quia de nocte pocius quam de die vacatur potationi, sicut et aves ille pocius de nocte quam de die volant.