LATTANZIO PLACIDO, Narrationes fabularum ovidianarum, IV, fabula XI
Testo tratto da: http://etext.lib.virginia.edu/latin/ovid/narrationes.html#bk3
Minyeides Thebanae in vespertiliones
Minyei des Thebanae sorores fuisse produntur, quarum sollertissimae Leucothoe et Leuconoe, quod Liberi sacra in contemptum devocaverint, Minervae lanificio addictae ex inproviso die numinis vocibus tibiarum et tympanorum exterritae sunt, quae in conspectu non viderent. et ut animaduertere telas instrumentaque sua in hederam ac vites repente mutata et locum adsuetum feris repletum noctemque obfusam timentibus, in volucres conversae sunt, quae vespertiliones vocantur.