Vulfr04

1493

RAFFAELLO REGIO, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis libri XVcum integris ac emendatissimis Raphaelis Regii enerrationibus et reprehensione illarum ineptiarum: quibus ultimus. Quaternio primae editionis fuit inquinatus, IV

Traduzione da: Raffaello Regio, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis  libri XV, Rusconi, Venezia 1493

 

Incubuit ferro: quod adhuc a caede tepebat

Votata mente tetigere deos, tetigere parentes.

Nam color in pomo est: ubi permaturuit: ater.

Quodque rois superest: una requiescit in urna.

Desierat: medumque fuit breve tempus. Et orsa est

Dicere Leucothoe. Vocem tenuere sorores.

Hunc quoquem siderea qui temperat omnia luce

Cepit amor solem. Solis referamus amores.

Primus adulterium venerie cum marte putatur

Hic vidisse deus. Videt hic deus omnia primus.

Indolvit facto: Iunonigenaeque marito

Futatori: furtique locum monstravit. At illi

Et mens: et quod opus fabrilis dextra tenebat

Excidit. Extemplo graciles ex aere catenas

Retiaque et laqueos: quae lumina fallere possent

Elimat. Non illud opus tenuissima vinvant

Stamina. Non summo quae pendet arenea tigno:

Utque leves tactus circundata collocat apte.

Ut tenuere torum coniunx et adulter in unum:

Arte viri vinclisque nova ratione paratis

In mediis ambo deprensi amplexibus haerent.

Lemnius extemplo valuas pateficit eburnas:

Admisitque deos. Illi iacuere legati

Turpiter. Atque aliquis de diis non tristibus optat

Sic fieri turpis. Superi risere: diuque

Hec fuit in toto notissima fabula coelo.

Exigit indicii memorem cythereia poenam.

Inque vices illum tectos qui laesit amores

Ledit amore pari. Quid nunc hyperione natus

Forma colorque tibi radiataque lumina prosunt:

Nempe tuis omnes qui terras ignibus uris:

Ureris igne novo: quique omnia cernere debes

Leucothoen spectas: et virgine figis in una

Quos mundo debes oculos. Modo surgis eo

Temperius cae. Modo serius incides undis:

Spectandique mora brumale porrigis horas.

Deficis interdum: vitiumque in lumina mentis

Transit et obscurus mortalia pectora terres

 

 

Quodque rogis supest: Cinis et offa rogis superesse solent. Desierat: loque subaudiat et alchithoe. Finem suae narrationi imposuerat. Vocem tenuere: silverunt. Leucothoe, furor alcithoes antequem narret queadmodum Leucothoe Orchami regis Achemeniae et curymones filia in arborem thuris fuerit conversa: exponit adulterium Martis cum Venere. Sol Martem illim cum Venere coeutem Vulcano eius marito indicavit: qui indignatus retibus tenuissimis cubile circundedit; quibus coeutem Martem cum Venere ita implicuit: ut nullo pacto disiungi possent. Patefacto deinde cubiculum circundedit: quibus coeutem Martem cum Venere ita implicavit: ut nullo pacto disiungi possent. Patefacto deinde cubiculo omnium deorum oculis pectandos subiecit. Quare Venus indignata Soli Leucothoes amorem immisit: quae ut commodius ea potiret: se in murisEurymones figuram convertit. Cum vero orchamus pro ea vitiatam et indicio Clyciae solis amicae cognovisset ipsam defodit in terram. Sol vero amicam misatus. Ac si diceret. Nam solum mortales campiutur amore: sed dii quoque quedem clarissimi. Videt hic deus omnia primus. Cum et cur sol putetur omnium primus Martis adulterium cum Venere vidisse. Quare haec perticula nam subaudienda videt. Iunonigenae, ex iunone genito. Vulcanum enim solum Iuno ex Iove scilicet Furta, stupra et adulteria quod furtim fiat. Gracile. Tenues atque subtiles. Quae lumina fallere possent. Quae oculos decipere valeret.

Elimat. Efficit lima. Arenea. Tela aranearum. Utque leves tactus. Sinificat retia ea ita mollia fuisse ac flexibilia ut neque si tangerent sentiri possent: ac facile rebus omnibus cederent. Parva momenta.

Parva obstacula: ut parum resistere videret. Deprensi. In re phibita in venti. Nam deprehendi proprie ques in re minus honesta direm. Leminius. Vulcanus. Quicum deformis natus esset Iunonique displicuisset e caelo fuit a Iove in lemnum insulam praeipitatus. Ibique a Simiis: ut scribit Servius fuit nutritus.

Admisitque deos. Advocavit deos ad spectaculum Veneris et Martis qui ita ligati in lecto iacebant: ut se dissolvere non possent. Atque aliquis de diis. Eum fuisse Mercurium ferunt. Cythereia. Venus a Cytheris insula dicta: ad quam primum e marinata concha pervenisse dicitur. Memorem poenam. Aut hypallage est. Memorem Cythereia. Aut quam in memoria habebat. Ut Vergilius. Saevae memorem Iunonis ob iram. Inique vices. Vicissim et contrario. Hyperione nate. Sol Hyperionis Titanis filius fuisse dicitur. Est autem apostrophe ad solem. Igne novo. Amore inusitato. Temerius. Tempestivius. Modo serius incidis undis. Interdum inquit tardius occidis. Eo caelo. Orientali, unde oritur aurora: quae graece  Hw dicitur. Porrigis perducis. Brumales horas. Hyemales dies qui solent esse breviores. Vitium entis. Aegritudo ac passio cordis: qua fere amantes pallent.

Transit in lumina. Pallida namque videbantur.