1342-50
PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, IV, Fav. 3
Traduzione da: Petrus Berchorius, Ovidius Moralizatus, in Reductorium morale, Liber XV, Werkmateriaal uitgegeven door het Intituut voor Laat Latijn der Rijksuniversiteit, Utrecht 1962
Vel dic quod vulcanus est diabolus qui propter peccatum et turpitudinem de coelo fuit deiectus et intellectu et affectu fuit claudus hic in terram cum peccatoribus est depulsus: et insulae ardenti id est inferno perpetuo condemnatus. Cum dearum pulcherrima venus esset data vulcano turpissimo et claudio ipsa contempsit eum: Et ideo martem diligens cum ipso pluries adulterium commisit. Sol autem qui est deus omnia videns hoc vulcano revelavit: quod vulcanus explorans et verum esse reperiens martem cum venere simul concumbentes: cathena adamantina in lecto disposita in actu quem excercebant invicem colligavit: ita quod se de lecto movere non poterant et patefactis ianuis omnes deos ad ridicula et ad spectaculum convocavit ita quod haec fuii toto notissima fabula caelo ad preces autem neptuni vulcanus eos solvit. Sed venus contra solem qui hoc vulcano marito suo revelavit indignata omnes filias eius meretrices fecit. Istud potest allegari quod non est bonum turpes maritos pulchris mulieribus tradere vel e contrario quia in talibus coniugiis solent contemptus et adulteria sequi et fides non servari sed bonum est in coniugiis equalitatem attendere deus. XX. Non arabis in bove simul et asino. Vel potest allegare contra illos qui aliorum delicta revelant et contra alios derisionem et infamiam excitant quia plaerumque dei iusto iudicio fit quod qui in confusione aliorum gloriantur et aliorum vituperia machinantur per casum simile suum vel suorum confundatur sicut patet de sole qui veneris adulterium revelavit et similiter in suis filiabus passus fuit. Propter hoc dicitur prov. XXV. Quae viderunt oculi tui ne proferas. Vel potest allegari contra eos qui malo amore se diligunt et cathena malae consuetudinis: et carnalis delectationis ita adharent tenaciter quod dato quod dii id est boni et magni ipsorum vituperia videant et derideant ipsi tamen ab invicem separari non valent immo ad sui confusionem et infamiam simul manent sic ad litteram videmus de venere id est de luxuriosis et pulchris mulieribus quae vulcano id est rusticis vel turpibus nuptae ipsos contemnunt et matrem deum belli id est nobiles et bellicosos eligunt: et ab ipsis nunquam dissolui volunt.