Vulfm10

1322-1323

GIOVANNI DEL VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, III, 5

Traduzione da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle “Metamorfosi”, in  “Il giornale dantesco”, diretto da L. Pietrobono, vol. XXXIV, nuova serie IV, annuario dantesco, Leo S. Olschki, Firenze 1931, pp. 3-39

 

Quinta transmutatio est de Marte et Venere qui simul clam coibant. Nam per Martem et Venerem intellige homines virtuosos, qui tamen aliquando decipiuntur per luxuriam. Quia in hac pugna est victoria rara. Per solem intellige mentem et rationem hominis, quae tunc dicitur manifestare hoc adulterium Vulcano cum confessori per Vulcanum signato id manifestat. Interpretatur autem Vulcanus volens candorem. Unde dictum est:

 

Indicio veri corrupta libidine virtus

Dum patet, illicito prensa furore rubet.