Vulfm05

XII sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO, III

Traduzione da: Scriptores rerum mythicarum latini tres Romae nuper reperti, edit ac scholiis illustravit G. H. Bode I/II, Georg Olms Verlagsbuchabdlung, Hildesheim 1968

 

11, 5, Venus

Dicitur Venus, quum Glaucus ejus sacra sperneret, equabus ejus, quibus ad currum utebatur, furorem irata immisisse, quae cum morsibus laceraverunt. Hoc autem ideo fictum est, quia Glaucus ab equabus nimia concupiscentia effrenatis dilaniatus est, quum eas a coitu prohiberet, ut essent velociores. Dicitur etiam cum Venere Mars furtim concubuisse, quod Sol videns Vulcano prodidit. Ille adamanteis catenis eos coëuntes ligans, diis omnibus turpiter ostendit jacentes. Illa dolens quinque Solis filias, Pasiphaën, Medeam, Phaedram, Circen et Dircen detestabili amore succendit. Mars igitur complexu Veneris pollutus, id est, virtus libidinis illecibris corrupta, sole teste apparet, id est, tandem veritatis indicio rea esse cognoscitur. Quae quidem virtus prava consuetudine illecta vinclis constrictioribus ostenditur catenata. Venus itaque quinque Solis filias, id est quinque humanos sensus luci ac veritati deditos, et ad variam rerum perceptionem, ut probant philosophi, datos, quasi solis foetus, hac corruptela obfuscat.

[...]